II. 1. Batti Silphium. xciii

Βάττου σίλφιον, id est Batti silphium, Graeci novum et rarum quempiam honorem proverbio vocant. Aristophanes in Pluto :

Οὐδ᾿ ἂν εἰ δοίης γέ μοι

Τὸν Πλοῦτον αὐτὸν καὶ τὸ Βάττου σίλφιον,

id est

Nec si mihi donaveris

Ipsumque Plutum ipsumque Batti silphium.

Negat se sycophanta quieturum, etiam si praemium quantumvis magnum detur. Idem in Equitibus :

Τὸν καῦλον οἶσθ᾿ ἐκεῖνον,

Τοῦ σιλφίου τὸν ἄξιον γενόμενον ; Οἶδα μέντοι,

id est

Nostine stipitem illum,

Qui dignus habitus silphio est ? Notus quidem est mihi ille.

Interpres diversam originem adagionis adscribit. Battus a Thera, juxta Cretam insula, profectus, oraculo monitus Apollinis vel, ut alii tradunt, domestica pulsus seditione, Cyrenen condidit. Cui cum Afri beneficii memores summum honorem habere studerent, donarunt illi silphium, herbam apud illos omnium pulcherrimam, simulque nomisma ferientes, in cujus altera parte regia facies erat inscalpta, altera silphium, quo fuerat a civitate donatus. Cujus rei meminit et Aristoteles in Republica Cyreneorum ; sed fusius narrat Herodotus in Melpomene, addens apud Libyas regem battum appellari, et hoc nomine compellatum ab oraculo, significante fore regem. Sunt qui dicant imaginem fuisse datam, sunt rursum qui anulum, in quo civitas erat expressa regi silphium deferens. Porro silphium inter herbas primam gloriam obtinet, cujus et folia et fructus et caulis et succus preciosissimus sit. Unde Ampeliotae (ea gens quaedam est Africae) Delphis silphii caulem consecratum suspenderunt, ut auctor est Alexandrides. Haec ferme adfert in Plutum, nec dissident, quae Suidas memorat. At idem in Equites scribit silphium fruticem esse inamoeni odoris, rursus juxta alios amoeni, et ad medicamenta utilem, cujus usum primus invenisse creditur Aristaeus, Apollinis et Cyrenae filius, qui et mellis invenisse traditur. Illud quid sibi velit, nescio : Aristophanis interpres ait in altera nomismatis parte insculptam βασιλείαν, id est regnum, seu regiam, si transferas tonum ; pro eo Zenodotus legit Ammonem. Sic enim habet : Καὶ τοῦ νομίσματος ἐπὶ μὲν θατέρου Ἄμμωνα, ἐπὶ δὲ θατέρου σίλφιον ἐτύπωσαν, id est Nomismatis altera parte Ammonem, in altera silphium expresserant : Ammonem, ut arbitror, sentiens Jovem regnorum largitorem, siquidem Homero credimus. Hujus Batti meminit et Pindarus in Pythiis : Χρῆσεν οἰκιστῆρα Βάττον καρποφόρου Λιβύας, id est Respondit habitatori Batto frugiferae Africae. Eruditi quidam putant silphium laserpitii genus esse.

Index Adagiorum