II. 1. Battologia. Laconismus. xcii

Βαττολογία Graecis multiloquium vocatur, a Batto quopiam inepto poeta, qui hymnos quosdam conscripsit prolixos, in quibus eadem crebrius iterabantur. Hinc vox etiam conficta βαττολογεῖν, quae quidem adeo vulgo fuit usurpata, ut ea Matthaeus apostolus sit usus. Sic enim apud hunc loquitur Christus : Προσευχόμενοι δὲ μὴ βαττολογήσητε ὥσπερ οἱ ἐθνικοί, id est Orantes autem ne battologissetis more gentilium. E diverso Λακωνισμός, id est Laconismus, in breviloquentiae significationem abiit ; quomodo usurpatur aliquoties apud M. Tullium in epistolis.

Index Adagiorum