II. 1. Concupivit assam farinam. xci

Ἤρατο ὀπτῶ ἀλεύρω, id est Concupivit assam farinam, in eum dicebatur, qui domesticam tenuitatem pertaesus, apud alios lautiorem vitam quaesisset. Dictum est autem in Platonem, qui relictis Athenis ter in Siciliam ad Dionysium navigavit, quo fortunam suam redderet lautiorem, quemadmodum interpretantur aemuli. Nam hanc profectionem probro illi datam fuisse testatur etiam Aristides in oratione, qua tuetur oratores quatuor adversus Platonis calumniam. Et Diogenes, auctore Laertio, cum animadvertisset Platonem in opiparo quodam convivio a reliquis temperantem cibis et oleis dumtaxat utentem, taxavit hominis ambitiosam abstinentiam : Τί ὁ σοφὸς εἰς Σικελίαν πλεύσας τῶν τραπεζῶν τούτων χάριν, νῦν παρακειμένων οὐκ ἀπολαύεις; id est Quid, homo sapiens, cum ob hujusmodi mensas in Siciliam navigaris, nunc appositis non frueris ? Ad quod ita Platonem respondisse narrat : Νὴ τοὺς θεούς, Διόγενες, κἀκεῖ τὰ πολλὰ πρὸς ἐλαίας καὶ τὰ τοιαῦτα ἐγινόμην, id est Per deos, Diogenes, et illic plerumque oleis atque id genus cibis utebar. Ad quod rursum Diogenes : Τί οὖν ἔδει πλεῖν εἰς Συρακούσας ; Ἢ τότε Ἀττικὴ οὐκ ἔφερεν ἐλαίας; id est Quorsum igitur attinebat Syracusas navigare ? Num id temporis Attica non ferebat oleas ? Theocritus in Cyniscis :

Ἤρατο μὲν καὶ τῆνος, ἐμὶν δοκεῖ, ὀπτῶ ἀλεύρω,

id est

Nam, puto, et hic assae correptus amore farinae.

Porro farinam assam novam et lautiorem victus rationem vocat, propterea quod priscos illos pulte dumtaxat victitasse legimus, videlicet clibano coquendi panis usu nondum reperto. Unde et Annus ille Aegyptius, qui primus panarium clibanum excogitavit, in proverbii locum abiit, tanquam qui rem novam esset commentus, quemadamodum alibi retulimus. De deliciis coquendi panis multa recenset Plinius lib. XVIII, cap. XI.

Index Adagiorum