II. 1. Per tenebras, quae apud quercum. xc

Τὸ περὶ δρῦν σκότος, id est Per tenebras, quae apud quercum, de ingenti ac fatali calamitate dicebatur. Zenodotus Aristotelem citat auctorem, in Politia Samiorum, Prienensium plurimos a Milesiis occisos fuisse juxta locum, cui nomen Quercus. Unde receptum, ut Prienensium mulieres, ejus calamitatis memores, per tenebras, quae circa quercum essent, jurarent. Hujus historiae simul et adagii meminit et Plutarchus in Problematis, ad hanc ferme sententiam : Cum bellum esset inter Prienenses et Samios, initio mediocribus damnis invicem sese afficiebant, deinde justo praelio commisso mille Samii a Prienensibus occisi sunt. Septimo post anno congressi cum Milesiis primos quosque civium ac nobilissimos simul uno praelio amiserunt. Quo tempore Bias ille sapiens Samum a Prienensibus orator missus, egregiam laudem adeptus est. Post eam itaque calamitatem atrocem ac miserandam Prienensium feminae per tenebras, quae circa quercum erant, obtestari ac dejerare coeperunt, quod liberos, parentes, maritos, carissima quaeque pignora eo loco perdidissent.

Index Adagiorum