II. 1. E dolio hauris. lxxxvii

Ἐκ πίθου ἀντλεῖν, id est E dolio haurire dicebatur olim, qui abundaret rebus optatis. Est enim dolium vas vinarium ingens, unde largiter haurire licet, neque facile sentitur detrimentum, videlicet in tanta copia. Theocritus ἐν Ἐργατίναις :

Ἐκ πίθω ἀντλεῖς, δῆλον, ἐγὼ δ᾿ ἔχω οὐχ ἅλις ὄξος,

id est

Dolia plena fluunt tibi, sed mihi vix sat aceti est.

Scholiastes admonet proverbium dici solitum de iis, quibus adesset benigna rerum copia. Divitum est habere dolia, pauperes vapam bibunt e lagenis. Nam vini vis quo copiosior est, hoc suavior esse consuevit : ubi paulum est liquoris, celerius vapescit. Admonet et Hesiodus dimidiato dolio parcendum esse, quod sera sit fundo parcimonia. Huic simillimum est quod subinde occurrit apud Chrysostomum : ἐκ πηγῶν, id est e fontibus, quoties uberem paratamque rerum copiam significat. M. Tullius in Bruto dicit eos e dolio potare, qui vinum adhuc fervens bibunt, quod vinum expressum primum doliis excipitur, ubi deferbuerit aliquantulum, conditur in vasa. Ipsius verba praestat asscribere : Ut si quis, inquit, Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo, ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere, ut Opimium aut Anicium consulem quaerat. Atqui eae notae sunt optimae. Credo, sed nimia vetustas non habet eam, quam quaerimus, suavitatem, nec est jam sane tolerabilis. Num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet ? Minime, sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam, quasi de musto et lacu fervidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram Thucydidis nimis veterem tanquam Anicianam notam persequendam. Hactenus M. Tullius. Nec arbitror alienum ab hac forma, quod Athenaeus libro ΧΙ ex Hipponacte citat : ἐκ πέλλης πίνειν, id est e mulctro bibere. Scazontes Hipponactei sic habent :

Ἐκ πελλίδος πίνοντες, οὐ γὰρ ἦν αὐτοῖς

Κύλιξ, ὁ παῖς γὰρ ἐμπεσὼν κατήραξε,

id est Mulctro bibentes, nam calix eis deerat :

Quippe hunc minister forte fregerat lapsus.

Index Adagiorum