II. 1. Ale luporum catulos. lxxxvi

Theocritus in Hodoeporis :

Θρέψαι καὶ λυκιδεῖς, θρέψαι κύνας, ὥς τυ φάγωντι,

id est

Pasce canes, qui te lanient, catulosque luporum.

Proverbium est, teste interprete, in eos, qui laeduntur ab iis, de quibus bene meriti sint, aut in ingratos. Addit ille dictum Socratis : Κακοὺς ποιῶν εὖ θρέψαι λύκους, id est Malis faciens bene nutri lupos. Nam plerumque solet id usu venire illis, qui catulos luporum enutriunt. Extat super hac re non inelegans epigramma, quanquam incerto auctore, de ove lupi catulum alente suis uberibus :

Τὸν λύκον ἐξ ἰδίων μαζῶν τρέφω οὐκ ἐθέλουσα,

Ἀλλά μ᾽ ἀναγκάζει ποιμένος ἀφροσύνη.

Αὐξηθεὶς δ᾿ ὑπ᾿ ἐμοῦ κατ᾿ ἐμοῦ πάλι θηρίον ἔσται·

Ἡ χάρις ἀλλάξαι τὴν φύσιν οὐ δύναται,

id est

Lacto lupum uberibus propriis non sponte, sed horsum

Me demens adigit pastor, ut id faciam.

In me rursus erit fera, postquam creverit ex me :

Natura haud unquam vertitur officiis.

De canibus autem sumptum est ex Actaeonis fabula, a suis ipsius canibus dilacerati ; nam et hoc indicant enarratores Theocriti. Ex quibus facile liquet, quodnam sit illud proverbium antiquum, cujus meminit M. Varro in libris De re rustica tractans de canibus alendis : Diligenter, inquit, ut habeant cibaria, providendum. Fames enim hos ad quaerendum cibum ducet, si non dabitur, et a pecore abducet, si non praebebitur. Nisi, ut quidam putant, et illuc pervenerint, ut proverbium attollant antiquum, vel etiam ut aperiant de Actaeone atque in dominum adferant dentes. Idem in Phoebo, citante Nonio : Crede mihi, plures dominos comedere servi quam canes. Quasi id Actaeon occupasset et ipse prius suos comedisset etc. Huc usque Varonis verba relata. Caeterum legimus et leones et dracones nutriciis suis gratiam officii retulisse. Verum nulla est fera tam ingrata, quae sit cum hominibus ingratitudine conferenda.

Index Adagiorum