II. 1. Communis Mercurius. lxxxv

Κοινὸς ὁ Ἑρμῆς, id est Communis Mercurius. Lucianus in Votis : Οὐκοῦν τὸ προχειρότατον τοῦτο, κοινὸς Ἑρμῆς, φασί, καὶ ἐς μέσον κατατίθει φέρων τὸν πλοῦτον, id est Itaque, quod passim in ore est omnibus, communis, ut aiunt, Mercurius, opesque in medium allatas depone. Plutarchus in libello, cui titulus Ὅτι μάλιστα τοῖς ἡγεμόσι δεῖ τὸν φιλόσοφον διαλέγεσθαι : Ἀλλ᾿ ἀμουσίᾳ καὶ ἀπειροκαλίᾳ τὸν κοινὸν Ἑρμῆν ἐμπολαῖον καὶ ἔμμισθον γενέσθαι, id est Sed imperitia et inelegantia communem Mercurium cauponatorem et quaestuosum factum esse. Quidam hinc natam paroemiam arbitrantur, quod Mercurius, ut est furtorum auctor ac repertor, primus ostendit, quae furto parta sint, ea in medium communiter oportere deponere. Alii malunt huc referre, quod Mercurius sit orationis auctor, per quam inter homines omne commercii genus constat ; unde et medius inter superos atque inferos a poetis fingitur, pariter superis deorum gratus et imis, quod sermo animi interpres summos cum infimis, reges cum plebe conciliet. Extat super hac re fabella non illepida Aristidis in secundo libro, quem adversus Platonem conscripsit in defensionem rhetorices. Eam hoc magis libuit adscribere, quod is auctor haudquaquam adhuc vulgo notus est : Νεωστὶ γὰρ ἀνθρώπων γεγονότων καὶ τῶν ἄλλων ζῴων, θόρυβος πολὺς ἦν κατὰ τὴν γῆν καὶ ταραχή, οὔτε γὰρ αὐτοῖς σφιν εἶχον, ὅ τι χρήσονται. Οὐδὲ γὰρ ἦν οὐδὲν τὸ συνάγον, ἀλλ᾿ οἱ μείζους τοὺς ἐλάττους ἦγον. Οὔτε τοῖς ἄλλοις ζῴοις εἶχον ἀνταρκεῖν, πᾶσι γὰρ πάντων ἀπελείποντο, ἄλλοτε ἄλλων· τάχει μὲν τῶν πτηνῶν ἁπάντων (ὅπερ οὖν Ὅμηρος ἔφη τοὺς Πυγμαίους πάσχειν ὑπὸ τῶν γεράνων, πᾶσι τοῖς τότε ὑπὸ πάντων συνέβαινε τῶν ἀλκίμων ὀρνίθων), κατ᾿ ἰσχὺν αὖ πόρρω καὶ τῶν λεόντων, καὶ τῶν κάπρων, καὶ πολλῶν ἄλλων ἦσαν, ὥστ᾿ ἀπόλλυντο σιγῇ· καὶ μὴν τῇ γε κατασκευῇ τοῦ σώματος οὐ μόνον τῶν κοράκων, ἀλλὰ καὶ τῶν κοχλιῶν ἀπελείποντο, οὐδεὶς αὐτῶν ὑπάρχων αὐτάρκης. Φθειρομένου δὲ οὕτως τοῦ γένους καὶ κατὰ μικρὸν ὑπορρέοντος, κατιδὼν ὁ Προμηθεύς, ἀεί πως ὢν φιλάνθρωπος, ἀνέρχεται πρεσβευτὴς ὑπὲρ τῶν ἀνθρώπων, οὐχ ὑπὸ τῶν ἀνθρώπων πεμφθείς, οὐδὲ γὰρ πρέσβεις ἦν πώποτ᾿ εἰδέναι, ἀλλ᾿ αὐτὸς ἀφ᾿ ἑαυτοῦ. Ὁ δὲ Ζεὺς τοῦ τε Προμηθέως ἀγασθεὶς δίκαια λέγοντος καὶ ἅμα καθ᾿ ἑαυτὸν εἰληφὼς λογισμὸν τοῦ πράγματος, τῶν αὑτοῦ παίδων Ἑρμῆν κελεύει ῥητορικὴν ἔχοντα ἐλθεῖν εἰς ἀνθρώπους. Ὁ μὲν οὖν, Προμηθεὺς καθάπερ ἐπίσης ἅπασι τάς τε αἰσθήσεις καὶ τἄλλα μέλη τοῦ σώματος, οὐχ οὕτως ἐκέλευεν, ὥσπερ θεωρικοῦ διάδοσιν διελεῖν, ἵνα πάντες ῥητορικῆς ἐφεξῆς μετέχοιεν, ὥσπερ ὀφθαλμῶν, χειρῶν καὶ ποδῶν, ἀλλ᾿ ἐπιλεξάμενον τοὺς ἀρίστους καὶ γενναιοτάτους, καὶ τὰς φύσεις ἐρρωμενεστάτους, τούτοις ἐγχειρίσαι τὸ δῶρον, ἵνα ὁμοῦ σφᾶς τε αὐτοὺς καὶ τοὺς ἄλλους σῴζειν ἔχοιεν. Ἀφικομένης δὲ τῆς ῥητορικῆς εἰς ἀνθρώπους οὕτως ἐκ θεῶν, ἠδυνήθησαν μὲν οἱ ἄνθρωποι τὴν μετὰ τῶν θηρίων δίαιταν χαλεπὴν ἐκφυγεῖν, ἐπαύσαντο δὲ ἐχθροὶ πάντες ὄντες ἀλλήλοις ἐν κύκλῳ, κοινωνίας δὲ εὗρον ἀρχήν. Καταβάντες δὲ ἐκ τῶν ὀρῶν ἄλλοι κατ᾿ ἄλλα μέρη τῆς οἰκουμένης ἐπλησίασαν, τό γε πρῶτον ὕπαιθροι, μετὰ δὲ τοῦτο ἤδη λόγου νικήσαντος πόλιν τε κατεσκευάσαντο καὶ διεκρίθησαν, οὐχ ὥσπερ πρότερον, ὡς ἔτυχεν, ἀλλ᾿ εἴς τε συντάξεις κοινωνιῶν καὶ τοὺς πολέμων ἡγεμόνας· νόμους ἔθεντο καὶ ἄρκοντας καὶ πολιτείαν ἐνόμισαν. Καὶ θεοῖς χαριστήρια ἀνήγαγον, πρώτας ἀπαρχὰς ποιησάμενοι τὰς ἀπὸ τῶν λόγων, αἷς ἔτι καὶ νῦν χαίρειν μάλιστα τοὺς θεοὺς λόγος αἱρεῖ, ὅτι καὶ γνωρίσαι πρῶτον αὐτοῖς τοὺς θεοὺς ὑπῆρξεν ἐντεῦθεν. Οὕτως ἄνθρωπος ἤρθη μέγας ἐξ ἀσθενοῦς καὶ σαθροῦ καταρχάς· καὶ πρόσθεν καταφρονούμενος ὡς οὐδὲν πρᾶγμα, κύριός ἐστιν ἐξ ἐκείνου τοῖς ἐν τῇ γῇ τοῦτο, ὅ τι βούλεται, χρῆσθαι, πρόβλημα ποιησάμενος ἀντ᾿ ἄλλου φυλακτηρίου τὸν λόγον. Καὶ ὁ μῦθος ἡμῖν ταύτην ἐχέτω τὴν τελευτήν. Quae si quis Latine malit, sensum utcumque reddemus : In initio, cum recens essent homines nati, magnus inter hos ac reliqua animantia tumultus erat perturbatioque super terram, propterea quod non possent invicem uti sese. Nec enim ulla res intercedebat, quae illos conciliaret, verum qui potentiores erant, opprimebant inferiores. Neque satis erant idonei, ut reliquis animantibus resisterent. Omnibus enim illis omni ex parte inferiores erant, aliaque in re ab aliis vincebantur, veluti ab universo genere volucrum celeritate (unde factum est, ut, quod ait Homerus Pygmaeis accidere a gruibus, id tum temporis passim a robustioribus avibus paterentur mortales), rursum quantum ad vires attinebat, longe superabantur et a leonis et ab apris et aliis item compluribus, atque hunc in modum silentio peribant ; jam vero quo ad munitionem ornatumque corporis, non corvis modo, verum etiam cochleis cedebant, neque cuiquam ex ipso suppetebat, quod ad tuendam vitam erat opus. Itaque cum ad eum modum interiret hominum genus ac paulatim dilaberetur, Prometheus, ut semper est hominum studiosus, orator ascendit in coelum mortalium nomine ; non ille quidem missus ab eis, neque enim dum id temporis legatos ullos erat cernere, sed ipse ultroneus abiit. At Jupiter partim in gratiam Promethei, maxime qui justa postulare videretur, partim negotio apud sese considerato, filium suum Mercurium jubet ad homines descendere rhetoricen secum adducentem. Edixit autem, ut eam mortalibus impertiret non quemadmodum Prometheus, omnibus ex aequo sensus reliquaque corporis membra perinde quasi theatralem pecuniam dispertiens, ut omneis ex aequo rhetorices essent participes, non aliter quam oculorum, manuum ac pedum, sed ut praestantissimos quosque ingenioque generosissimo et indole pollentissima praeditos deligeret, atque iis demum munus hoc impertiret, ut pariter et suam ipsorum et aliorum incolumitatem tueri possent. Porro posteaquam rhetorica jam ad mortales pervenisset, cum negotium, quod habebant cum beluis molestissimum, licebat effugere, tum vero desierunt undequaque inter sese simultatem exercere reperto commerciorum initio. Digressique de montibus alii in aliam orbis partem jungebantur, principio quidem sub divo viventes, post autem, ubi verbis inter se communicassent, et civitatem condiderunt ac distributi sunt non quemadmodum antea, temere, verum in ordines plebis ac belli duces ; sanctisque legibus tum principes, tum reipublicae statum instituerunt. Diis munera coeperunt offerre, primitias auspicantes ab oratione, quibus nunc quoque vel maxime gaudere deos consentaneum est, quandoquidem hac contigit, ut primum esse deos cognosceremus. Hinc deinceps ita crevit homo, ut qui initio debilis fuerat atque invalidus, postea in altum tolleretur ; quique antea pro nihilo habitus ac despectus erat, deinceps factus est omnium, quae sunt in terra, dominus, cui, quibus uti liberet, jus esset, non alio propugnaculo sibi parato quam oratione. Atque hic nobis sit fabulae finis. Hactenus Aristides. Extat, si satis commemini, fabella non dissimilis apud Platonem in Protagora.

Index Adagiorum