II. 1. Γρύζειν. lxxxii

Γρύζειν proverbio dicunt hiscere seu mutire. Sunt qui putent γρύζειν esse vocem suillam edere. Deductum ἀπὸ τοῦ γρύ, de quo meminimus alibi. Unde et Grylli nomen effectum apud Plutarchum, et Grunii Corocottae porcelli, cujus meminit divus Hieronymus. Aristophanes in Pluto :

Γρύζειν δὲ καὶ τολμᾶτον, ὦ καθάρματε,

id est

Audetis et mutire, sceleratissimi ?

Idem in eadem fabula :

Ἀλλὰ φθείρου καὶ μὴ γρύζῃς,

id est

Immo pereas neve quid hiscas.

Simili figura Terentius dixit in Adelphis : Quid gannis ? et in Phormione  : Quod illi ad aurem obganniat.

Index Adagiorum