II. 1. Megarenses neque tertii, neque quarti. lxxix

Μεγαρεῖς οὔτε τρίτοι, οὔτε τέταρτοι, id est Megarenses neque tertii, neque quarti, dicebatur olim in homines supra modum ignavos et contemptos nulloque honore dignos. Natum adagium ex oraculo quodam. Id quidam, inter quos Stephanus, Mneas et Ion, Aeginensibus, alii Megarensibus redditum existimant. Narrat itaque Mneas, cum Aeginenses in Achaea debellassent Aetolos ac decimam pentecontorum cepissent (ea est navis remigum quinquaginta), hanc Apollini Pythio victoriae monumentum dedicarunt, rogabantque deum, qui nam essent Graecorum praestantissimi, arbitrantes futurum, ut ob eam victoriam ipsis prima laus ab Apolline tribueretur. Oraculum hunc ad modum respondit :

Ἵππον Θεσσαλικήν, Λακεδαιμονίην τε γυναῖκα,

Ἄνδρας δ᾿, οἳ πίνουσιν ὕδωρ καλῆς Ἀρεθούσης·

Ἀλλ᾿ ἔτι καὶ τῶνδ᾿ εἰσὶν ἀμείνονες, οἵ τε μεσηγὺ

Τίρυνθος ναίουσι καὶ Ἀρκαδίης πολυμήλου

Ἀργεῖοι λινοθώρηκες, κέντρα πτολέμοιο.

Ὑμεῖς δ᾿, Αἰγιέες, οὔτε τρίτοι, οὔτε τέταρτοι,

Οὐδὲ δυωδέκατοι, οὔτ᾿ ἐν λόγῳ, οὔτ᾿ ἐν ἀριθμῷ,

id est

Thessala equa praestat reliquis mulierque Lacaena,

Porro viri, potant qui pulchra fluenta Arethusae ;

Hos quoque praeterea mediae gens incola vincit

Tirynthi Arcadiaeque bidentibus inclitae albis,

Argivi, stimuli bellorum armisque potentes.

At vos, Aegini, neque tertius accipit ordo,

Nec quartus, neque bissenus, neque denique vestri

Ulla usquam ratio est, nusquam numerusve locusve.

Qui scripsit commentariolos in Theocritum, refert hoc epigramma paulo diversius, nimirum ad hunc modum :

Γαίης μὲν πάσης τὸ Πελασγικὸν Ἄργος ἄμεινον,

Ἵπποι Θρηίκιαι Λακεδαιμόνιαί τε γυναῖκες

Ἄνδρες δ᾿, οἵ πίνουσιν ὕδωρ καλῆς Ἀρεθούσης·

Ἀλλ᾿ ἔτι καὶ τῶνδ᾿ εἰσὶν ἀμείνονες, οἵ τε μεσηγὺ

Τίρυνθος ναίουσι καὶ Ἀρκαδίης πολυμήλου

Ἀργεῖοι λινοθώρηκες, κέντρα πτολέμοιο.

Ὑμεῖς δ᾿, ὦ Μεγαρεῖς, οὔτε τρίτοι, οὔτε τέταρτοι,

Οὔτε δυωδέκατοι, οὔτ᾿ ἐν λόγῳ, οὔτ᾿ ἐν ἀριθμῷ.

Callimachus item in Epigrammatis ad Megarenses retulit proverbium :

Τῆς δὲ ταλαίνης

Νύμφης, ὡς Μεγαρέων, οὐ λόγος οὐδ᾿ ἀριθμός,

id est

Sed veluti Megarensibus accidit olim,

Nymphae infelicis non locus aut ratio.

Item Theocritus in Catellae amore  :

Ἄμμες δ᾿ οὔτε λόγω τινὸς ἄξιοι, οὐδ᾿ ἀριθμητοί,

Δύστανοι Μεγαρῆες, ἀτιμοτάτῃ ἐνὶ μοίρᾳ,

id est

Nostri nec ratio est, numero neque ponimur ullo,

Extremae sortis veluti quondam Megarenses.

Est et inter amantes ordo, cum hic primus est apud amicam, ille secundus, alius tertius aut quartus ; quemadmodum et in testamentis est primus, secundus ac tertius haeres. Effertur etiam hac forma proverbium : Τῆς Μεγαρέων ἄξιοι μερίδος, id est Megarensium parte (seu loco) digni. Huc spectat et Homericum illud Iliados B :

Οὔτε ποτ᾿ ἐν πτολέμῳ ἐναρίθμιος, οὔτ᾿ ἐνὶ βουλῇ,

id est

Nusquam in consiliis, nusquam numeratur in armis.

Refertur ex Euripide :

Δειλοὶ γὰρ ἄνδρες οὐκ ἔχουσιν ἐν μάχῃ

Ἀριθμόν, ἀλλ᾿ ἄπεισι, κἂν παρῶσ᾿, ὅμως,

id est

Formidolosi nullum habent in praelio

Numerum, sed absunt, licet ibi adsint maxime.

Hanc figuram et Latini videntur exprimere. M. Tullius : Neminem esse puto, qui modo in aliquo numero sit, hoc est qui sit alicujus momenti, alicujus precii. Idem Philip. III : Bomabalio quidam pater, homo nullo numero, nihil illo contemptius. Plutarchus in Symposiacis : Τῶν δὲ ἐμῶν πολιτῶν, ὥσπερ Μεγαρέων, οὐδεὶς λόγος, id est Atqui meorum civium, veluti Megarensium, nulla ratio. Idem alias in eodem opere  : Τῶν δὲ Δεμοκριτείων, ἔφη, εἰδώλων, ὥσπερ Αἰγιέων ἢ Μεγαρέων, ἀριθμὸς οὐδεὶς οὐδὲ λόγος, id est Atqui Democriticarum, inquit, imaginum, perinde ut Megarensium aut Aeginensium, nullus numerus neque respectus. Equidem arbitror et Aristophanem huc leviter allusisse, cum scribit in Acharnensibus :

Ὡς χρὴ Μεγαρέας μήτ᾿ ἐν γῇ, μήτ᾿ ἐν ἀγορῇ,

Μήτ᾿ ἐν θαλάττῃ, μήτ᾿ ἐν ἠπείρῳ μένειν,

id est

Megarensibus ne fas manere esset neque

In terra alicubi, nec foro, nec in mari,

Neque continente,

siquidem excludens Megarenses quatuor locis nimirum ad illud respexit : οὔτε τέταρτοι. Quanquam in his versibus opinor non abesse mendum, videlicet in μήτ᾿ ἐν γῇ, nisi forte quarto loco sibi permittit spondeum, quemadmodum permittit anapestum. Mihi subolet huc et M. Tullium allusisse, cum in Bruto suo sic loquitur : Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proxime accedebat, sed longo intervallo, tamen proximus. Itaque eum, etsi nemo intercedebat, qui se illi anteferret, neque secundum tamen, neque tertium dixerim. Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam jam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. Simili forma M. Tullius in Academicis, libro II, dixit quintae classis Democritum : Quis, inquit, hunc philosophum non anteponat Cleanthi, Chrysippo reliquisque inferioris aetatis, qui mihi cum illo comparati quintae classis videntur (id est postremi ordinis) ? E diverso primae classis dicuntur qui caeteris praeferuntur, et nulla classe, qui prorsus contempti. Translatum a classibus, in quas Servius Tullius rex divisit populum Romanum pro census modo. Florus Epitome XLIX dixit ultimae sortis hominem vehementer obscurum : Andriscus, inquit, ultimae sortis homo, Persei regis se filium ferens etc. Item Epitome XIX C. Glauciam dixit ultimae sortis hominem. Hoc fiet lepidius, si transferatur ad animi res, veluti si dicas ultimae sortis ingenium, aut orationem cum aliorum scriptis vix conferendam extremae classis orationem. Ad hanc pertinet formam, cum dicunt hominem primae notae, postremae notae, et M. Tullius salutem appellat de meliore nota salutationem accuratam. Ad personam accommodavit Catullus : Et quisquis de meliore nota. Id translatum videtur a negotiatoribus, qui vino aut panno notam affigunt indicantem mercis precium.

Index Adagiorum