II. 1Odium agreste.lxxviii
Μῖσος ἀγρικόν, id est Odium agreste. Atrox odium veteres sic appellabant, propterea quod rustici plerumque μισάνθρωποι sunt et acerbius atque implacabilius oderunt. Lucianus Contra indoctum : Μῖσος δὲ ἄγριον, φασίν, παρὰ πάντων ἔχεις ἐπὶ τῇ βδελυρίᾳ, [Ind.] id est Laboras autem agresti, sicuti dicitur, omnium odio propter insolentiam. Unde et civilitatem appellamus morum comitatem humanitatemque, et apud jureconsultos civilis actio discernitur a criminali. Denique Graeci, quicquid barbarum, immane aut crudele volunt intelligi, id ἄγριονvocant.