II. 1. Saturniae lemae. lxxv

Κρονικαὶ λῆμαι, id est Saturniae lemae, in caecutientes ac stupidos dicitur, praesertim in eos, qui aetatis vitio desipiscunt. Est enim lema humor in oculis concretus, unde lippitudo nascitur. Derivatur autem ἀπὸ τοῦ λεύω, id est video, et μή, negativa particula, quod ejusmodi lacrimae crassae oculos occupantes visui officiant. Aristophanes in Pluto :

Ἀλλ᾿ ὦ Κρονικαῖς γνώμαις ὄντως λημῶντες τὰς φρένας ἄμφω,

id est

Saturninis animis vere lippitis sensibus ambo.

Gnomas dixit pro lemis, unde λημῶ Graecis lippio caecutioque significat. Porro Saturniae dicuntur quasi seniles ac veteres, propterea quod Κρόνος, id est Saturnus, podagrosus ac senex a poetis fingitur, et temporum deus, quasi Χρόνος. Ἀρχαῖα vero, id est prisca et antiqua, Graeci nonnunquam stulta vocant. Plato in Euthydemo : Ἔχων φλυαρεῖς καὶ ἀρχαιότερος εἶ τοῦ δέοντος, id est Nugaris ac stultior es, quam decet. Et Κρονικώτερα μωρότερα, et κρόνους nugas ac deliramenta. Timotheus apud Athenaeum libro tertio : Νέος ὁ Ζεὺς βασιλεύει, / τὸ παλαιὸν δ᾿ ἦν Κρόνος ἄρχων, id est Juvenis regnat Jupiter, olim autem principatum tenebat Saturnus. Aristophanes in Vespis :

Καὶ τοὺς τραγῳδούς φησιν ἀποδείξειν Κρόνους

Τὸν νοῦν,

id est

Sese tragoedos mente Saturnos ait

Mox redditurum.

Idem in Nebulis :

Καὶ πῶς, ὦ μῶρε σὺ καὶ Κρονίων ὄζων, καὶ βεκκεσέληνε;

id est

Et quomodo, o stulte et Saturnalia olens, et lunaris ?

Dionysodorus in Euthydemo Platonis Socratem Saturnum vocat, bardum ac stupidum sentiens : Οὕτως, inquit, εἶ Κρόνος, id est Adeo es Saturnus. Allusit huc Lucianus in Timone : Λημᾷς καὶ ἀμβλυώττεις πρὸς τὰ γινόμενα, id est Caecutis ac lippis ad ea, quae patrantur ; atque inibi paulo inferius : Καὶ κατ᾿ ὀλίγον Κρόνον σε, ὦ θεῶν γενναιότατε, ἀποφαίνουσι, παρωσάμενοι τῆς τιμῆς, id est Et paulatim Saturnum te ; o deorum praeclarissime, reddunt, depellentes ab honore. Plutarchus aetate desipientes ostendit vulgo Κρονολήρους appellatos fuisse, id est Saturni more delirantes, videlicet propter aniles fabulas, quae de hoc deo feruntur. Eas refert idem Plutarchus in commentario De facie apparenti in orbe lunae : Saturnum in insula quapiam fortunata profundo in antro dormire, saxa complexum aurea. Caeterum hunc somnum illi accidere ex vinculis in eum usum arte confectis a Jove. Aves autem, quae in scopuli cacumine versantur, adferre illi ambrosiam, universamque insulam mira fragrantia compleri e rupe, velut e fonte, scatente. Adesse daemones, qui Saturnum observent et inserviant. Hos olim cum illo amicitia conjunctos fuisse, cum diis atque hominibus imperaret. Multaque de futuris rerum eventibus ex se praedicere, sed maxima maximisque de rebus sic efferunt, ut Saturni somnia videantur. Nam quicquid cogitarit Jupiter in animo, id somniare Saturnum. Hujusmodi quaedam nugamenta de Saturno commemorantur in hoc, quo dixi, libello. Jam illud eruditi lectoris judicio relinquo, nunquid ad hoc adagium pertineat, quod Pythagorici συμβολικῶς mare Saturni lacrimam appellant, ut testatur idem auctor commentario De Iside et Osiride, siquidem est aqua marina non salsa solum et amara, sed crassior item et impurior reliquis.

Index Adagiorum