Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1073

II. 1Atticus advena.lxxiii

Ἀττικὸς πάροικος, id est Atticus advena, in violentos et feroces in vicinos dicebatur. Duris apud Zenodotum ait ex Atticorum moribus natum, quod olim finitimos e sedibus suis exigere consueverint. [Coll.] Craterus inde manasse putat, quod Athenienses, qui Samum missi fuerant, indigenas expulerint. Notatur adagium ab Aristotele lib. Rhetoricorum ΙΙΙ Ἔτι, inquit, ἔνιαι τῶν παροιμιῶν καὶ γνῶμαί εἰσιν, οἷον μαρτυρίαι· Ἀττικὸς πάροικος, [Eth. Nic.] id est Ad haec nonnulla proverbia sunt et sententiae, tanquam testimonia, ut Atticus advena. Proinde proprie quadrabit in eos, qui ita nuper in munus aliquod asciti sunt, ut superiores ejiciant.