II. 1Pudor in oculis.lxx
Ἐν ὀφθαλμοῖς ἡ αἰδώς, id est In oculis pudor. Horum nos pudet, quae in propatulo sunt, aspectus enim vel incutit, vel renovat etiam pudorem. Unde fit, ut pueri, cum pudescunt, oculos tegant. Et apud Platonem Socrates dicturus de amore ob pudorem oculos tegit, nimirum huc alludens. Hinc et poetae Cupidinem, quod sit improbissimus, caecum fingunt. Eodem pertinet illud Ciceronis, epistolam non erubescere. [Fam., V, 12, 1] Videmus etiam eos, qui oculis capti sunt, a verecundia plurimum abesse. Huc spectavit Ovidius, cum ait noctem, utpote caecam, pudore vacare :
[Am., I, 6, 59] Refertur adagium ab Aristotele lib. Rhetoric. II : Καὶ τὰ ἐν ὀφθαλμῷ, καὶ τὰ ἐν φανερῷ. Ὅθεν καὶ ἡ παροιμία, τὸ ἐν ὀφθαλμοῖς εἶναι αἰδῶ, [Rhet., II, 1384a] id est Et ea, quae sunt oculis exposita, quaeque in propatulo sunt. Unde et illud proverbio dicunt, pudorem in oculis esse. Citatur et apud Athenaeum lib. XIII. [Deipn., XIII, 564b] Idem in Problematis causam inquirens, quamobrem pudefactis rubescant aures, iratis oculi, hujus adagii testimonium citat : Ἢ ὅτι, inquit, ἡ μὲν αἰδὼς ἐν ὀφθαλμοῖς κατάψυξίς τις μετὰ φόβου, ὥστε εἰκότως ἀπολείπει τὸ θερμὸν τοὺς ὀφθαλμούς ; Χωριζόμενον δὲ εἰς τὸν δεκτικώτατον φέρεται τόπον· τοιοῦτος δὲ ὁ ἐν τοῖς ἄκροῖς τῶν ὤτων, ὁ γὰρ ἄλλος ὀστώδης. Ὀργιζομένοις δὲ ἐπανέρχεται τὸ θερμόν, μάλιστα δὲ γίνεται φανερὸν ἐν τοῖς ὀφθαλμοῖς διὰ τὴν χρόαν οὖσαν λευκήν, [Probl., 32, 961a] id est An propterea, quod pudor in oculis frigus quoddam adducit una cum metu, atque ob id merito calor destituit oculos ? Is vero demigrans inde fertur ad locum sui maxime capacem ; est autem hujusmodi summa pars aurium, nam reliqua pars est ossea. Rursum iratis calor suffunditur, idque potissimum apparet in oculis propter albicantem illorum colorem. Refertur hic versus ex Euripide :Nox, inquit, et Amor vinumque nihil moderabile suadent : Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
[Flor., III, 31, 15] id estΑἰδὼς ἐν ὀφθαλμοῖσι γίνεται, τέκνον,
Aristophanes in Vespis :Mea gnata, in oculis nascitur hominum pudor.
[Vesp., 446] id estἈλλὰ τούτοις γε οὐκ ἔνι
Οὐδ᾿ ἐν ὀφθαλμοῖσιν αἰδὼς τῶν παλαιῶν ἐμβάδων,
Huc referri potest et illud, quod Aristoteles lib. Rhetoricorum primo ex Sapphone citat :Ceterum istis haud inest
Calciamenti vetusti nec vel in oculis pudor.
[Rhet., I, *] id estΑἰδώς κέν σε οὐκ εἶχεν ὄμματα,
Hinc et illae figurae : Quo ore, qua fronte audebis objurgare filium ?, et illud apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum : Nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent. Quin et hodie vulgo dicunt : Non audebis faciem ostendere. Apud Euripidem, in Iphigenia Aulidensi, Menelaus jubet Agamemnoni, ut sese aspiciat, videlicet quo facti pudeat :Non esset tibi pudor in oculis.
[Iph. Aul.] id estΒλέψον εἰς ἡμᾶς, ἵν᾿ ἀρχὰς τῶν λόγων ταύτας λάβω,
isque respondet :Aspice in nos recta, ut hoc capiam loquendi exordium,
[Iph. Aul.] id estΜῶν τρέσας οὐκ ἀνακαλύψω βλέφαρον, Ἀτρέως γεγώς;
Fortassis huc asscribendum erat, quod apud Homerum Achilles Agamemnonem κυνώπην vocat ob impudentiam, velut oculis caninis et inverecundis.Num verebor lumina in te tollere, Atreo satus ?