II. 1Occasione dumtaxat opus improbitati.lxviii
Aristoteles lib. Rhetor. II : Καὶ πρὸς οὓς ἔχουσι πρόφασιν ἢ προγόνων, ἢ αὑτῶν, ἢ φίλων, ἢ ποιησάντων καλῶς, ἢ μελησάντων ἢ αὑτούς, ἢ προγόνους, ἢ ὧν κήδονται. Ὥσπερ γὰρ ἡ παροιμία, προφάσεως δέεται μόνον ἡ πονηρία, [Rhet.] id est Aut adversus quos occasionem habent sive progenitorum nomine, sive suo ipsorum, sive amicorum, sive eorum, a quibus beneficio fuerunt affecti aut curae habiti vel ipsi, vel majores ipsorum, vel eorum, pro quibus solliciti sunt. Quemadmodum enim proverbio dicitur, occasione dumtaxat opus est malitiae. Quadrabit in nocendi cupidos, qui, ne temere laesisse videantur, causas praetexunt. Celebratur hic mimus, Publii, ni fallor, in hanc sententiam :
[Mim., 2] Circumfertur et hodie vulgo apud nostrates adagium non usquequaque spernendum : Facile fustem invenerit, qui cupit caedere canem. Eodem spectat Terentianum illud : Fingit causas, ne det, sedulo. [Eun., 138] Item illud Martialis :Malefacere qui vult, nusquam non causam invenit.
[Epigr., III, 37] Fortassis huc allusit et Euripides, cum sic ait in Iphigenia Aulidensi :Irasci tantum felices nostis amici,
Non quia sic merui, sed juvat hoc facere.
[Iph. Aul.] id estἘπεὶ βραχείας προφάσεως ἔδει μόνον,
Ἐφ᾿ ἧς σ᾿ ἐγὼ καὶ παῖδες αἱ λελειμμέναι
Δεξόμεθα δέξιν, ἥν σε δέξασθαι χρεών,
Citant et hunc senarium ex Menandro :Occasione tantum opus fuerit levi,
Ut et ipsa, quique mihi supersunt liberi,
Te rursus accipiamus istunc ad modum,
Quo te accipi par est.
[Flor., III, 4, 39] id estΜικρὰ πρόφασίς ἐστι τοῦ πρᾶξαι κακῶς,
Ad prave agendum parva satis occasio est.