II. 1. Exigua res est ipsa justitia. lxvii

Aristoteles libro Rhetorices primo : Διὸ καὶ τὴν δικαιοσύνην φασὶ μικρὸν εἶναι, id est Unde etiam aiunt ipsam justitiam exiguum quiddam esse. Quo proverbio significabant non multum adferre momenti, si probus sis, nisi talis etiam habearis, et opinionem longe plus valere quam rem ipsam. At quanto melius Aeschylus in tragoedia, cui titulus Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβαις, de Amphiarao :

Οὐ γὰρ δοκεῖν ἄριστος, ἀλλ᾿ εἶναι θέλει,

Βαθεῖαν αὔλακα διὰ φρενὸς καρπούμενος,

id est

Neque enim videri, at esse vir cupit optimus,

Mentis profundae segete perfruens bona ;

rectius Socrates admonens, ut talis quisque sit, qualis haberi velit ; modestius Euripides in Oreste probans opinionem, ubi res ipsa non adest, tanquam optimo proximam :

Κρεῖσσον δὲ τὸ δοκεῖν, κἂν ἀληθείας ἀπῇ,

id est

Res ipsa ut absit, optima est opinio.

Itidem Terentius in Adelphis : Si tibi istuc re ipsa non dolet, at simulare certe est hominis.

Index Adagiorum