Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1066

II. 1Haudquaquam difficile Atheniensem Athenis laudare.lxvi

Aristoteles libro Rhetoricorum primo : Ὥσπερ γὰρ ὁ Σωκράτης ἔλεγεν, οὐ χαλεπὸν Ἀθηναίους ἐν Ἀθήναις ἐπαινεῖν, [Rhet.] id est Quemadmodum enim dixit Socrates, haud difficile est Athenienses Athenis laudare. Citat idem, eodem in opere de prooemiis agens : Haudquaquam esse difficile Athenienses laudare apud Athenienses, verum apud Lacedaemonios id fore difficile. [Rhet.] Extat autem in Menexeno Platonis, idque in adagionis locum cessit. Dictum est autem propter encomia orationesque panegyricas, quae Athenis ex more exhibebantur iis, qui fortiter oppetiissent in bello. In quibus quoniam plurima dicebantur in laudem populi Atheniensis, pronis auribus audiebantur, propterea quod suis quisque laudibus favet.