II. 1In foribus urceum.lxv
Ἐπὶ θύραις τὴν ὑδρίαν, id est
In foribus aqualem (nam hoc verbo usus est
Plautus). Aristoteles libro Rhetoricorum primo :
Τὸ δὲ τέλος ἀγαθόν, ὅθεν ταῦτα εἴρηται·
Κὰδ δέ κεν εὐχωλὴν Πριάμῳ, Αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν, καὶ ἡ παροιμία δὲ τὸ Ἐπὶ θύραις τὴν ὑδρίαν,
καὶ
[Rhet.]
id est Finis autem bonus, unde illa dicta
sunt :
jam vero proverbium etiam illud :Et laudem Priamo,
praeterea
Turpe diu mansisse,
Interpres quispiam, nam librum ἀνώνυμον suppeditarat eruditissimus amicus noster Baptista Egnatius, ait significari rem contemptam ac vilem. Negliguntur enim, quae passim sunt obvia, quaeque facile quibuslicet contingunt. Itaque urceum in foribus positum nemo studet tollere, proclive enim, verum uniones in scriniis reconditos magis expetunt. Plutarchus Περὶ πολυφιλίας ait rubum ultro haerentem negligi ac praeteriri, vineam oleasque expeti, recensens hanc sententiam : Οὐ γὰρ αἱρετέον πάντως τὸ ῥᾳδίως ἁλισκόμενον, [De amicorum multitudine] id est Non est tollendum, quod admodum facile consequi licet. Item in Epistolis Seneca : Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur. Furem signata sollicitant. Vile videtur quicquid patet. Aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque : in secreta irrumpere cupit. [Luc.] Porro proverbium imperfectum ac mutilum videtur, quandoquidem Aristoteles ad eum modum pleraque refert, tanquam alioqui per se satis nota. Apparet esse hemistichium iambici trimetri a comico quopiam mutuo sumptum.Urceum juxta fores.