Liber Regum primo, capite decimo, refertur hujusmodi proverbium :
id est : Nunquid et Saul inter prophetas ? Natum a Saule, qui cum in prophetarum coetum incidisset, subito et ipse divino furore correptus vaticinari coepit. Id admirantes, qui Saulem antea cognoverant, inter se dictitabant : Quid accidit Sauli ? Num et Saul inter prophetas ? Ea vox deinde versa est Hebraeis in proverbium de re nova et inopinata subitaque. Est autem apud illos iambicus dimeter. Gregorius Nazianzenus in Apologia de fuga sua in Pontum sic usurpat, ut quadrare videatur, ubi promiscue quilibet sibi magnificam aliquam functionem usurpant, velut hisce temporibus nemo non tractat sacras literas : Ἀντὶ τοῦ, inquit, εἶναι διδακτοὺς θεοῦ καὶ πάντων προφητευόντων, ὥστε εἶναι καὶ Σαοὺλ ἐν προφήταις κατὰ τὴν παλαιὰν ἱστορίαν καὶ παροιμίαν, id est Dum pro eo, quod deberent esse dociles Dei, prophetant omneis, adeo ut et Saul sit inter prophetas juxta priscam historiam ac proverbium. Finitimum illi : Καὶ κόρχορος ἐν λαχάνοις, καὶ Τὸ ἐν φακῇ μύρον, id est Corchorus inter olera, et In lente unguentum, sive Lenti admixtum unguentum.HEBREU,