Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1060

II. 1Gnomon et regula.lx

Quod est in re quapiam praecipuum, et ad quod unum reliqua omnia conferuntur, regulam et gnomonem proverbio vocabant. Lucianus in Harmonide : Ὅ τι τὸ κεφάλαιον ἀρετῆς ἁπάσης, ὁ γνώμων, φασί, καὶ ὁ ὀρθὸς κανὼν τῶν τοιούτων, [Harm.] id est Quod est caput omnis virtutis, gnomon, ut aiunt, et recta regula. Idem in Scytha : Οὗτός σοι Ἑλληνικὸς κανών, [Scyth.] id est Hic tibi Graecanica regula. Item in Sectis : Τουτονὶ κανόνα καὶ στάθμην ἀκριβῆ τοιούτων, [Hermot.] id est Hanc regulam et amussim certissimam rerum ejusmodi. Porro ad regulam exaequant fabri structuram. Iidem utuntur et gnomonibus. Constat autem gnomon e duabus lineis rectis, quas utrimque dimetiens dissecto quadrangulo constituit.