II. 1. Aquam in mortario tundere. lix

Ὕδωρ ὑπέρῳ πλήττειν, id est Aquam pistillo tundere. Lucianus in Sectis : Ὥσπερ εἴ τις ὅλμον ὕδωρ ἐγχέας ὑπέρῳ σιδηρῷ πλήττοι, id est Tanquam si quis aquam in mortarium infusam ferreo pistillo tundat. Quadrat in eos, qui laborant inaniter  ; siquidem aquam si quis vel aetatem contundat, nihil aliud erit quam aqua. Lucianus in eodem opere : Οὐκ εἰδώς, ὅτι, ἂν ἀποβάλῃ, φασί, τοὺς ὤμους πλήττων, ὕδωρ ὁμοίως τὸ ὕδωρ μένει, id est Ignarus, quod etiam si humeros, ut aiunt, verberando decutias, tamen aqua manet aqua. Suidas ad hunc effert modum : Ἀναπολεῖς τοὺς ὤμους ὕδωρ πίσσων, ὁμοίως ὕδωρ μένει, id est Versas scapulas aquam pinsens, aqua tamen aeque aqua manet. Quantumvis doceas ὄνον λύρας, quantumlibet admoneas stupidum, sui similis esse pergit.

Index Adagiorum