II. 1. Phoenice vivacior. lvii

Lucianus in Sectis : Ἢν μὴ φοίνικος ἔτη βιώσῃ, id est Ni phoenicis annos vixeris . De phoenicis vivacitate diximus alibi. Cujus etiam raritas proverbio fecit locum : Phoenice rarior. Quale est illud : Corvo quoque rarior albo. Negant enim phoenicem esse nisi unicam, si qua fides scriptoribus.

Index Adagiorum