II. 1. Cavam Arabiam serere. liii

Τὴν κοίλην Ἀραβίην σπείρειν, id est Cavam Arabiam serere, pro frustra sudare aut in re perdifficili nec admodum frugifera operam sumere. Lucianus in Apologia : Ὡς τὴν κοίλην Ἀραβίην σπείρειν ἐπιχειρεῖν, id est Ut cavam Arabiam serere adgrediatur. Significat autem palustrem Arabiae partem, neutiquam idoneam sementi. Plutarchus Περὶ τῆς ἀδολεσχίας : Τῶν μὲν γὰρ πρὸς τὰς Ἀσίας εὐκαταφόρων ἄγονον εἶναι τὸ σπέρμα λέγουσιν, τῶν δὲ ἀδολέσχων ὁ λόγος ἀτελὴς καὶ ἄκαρπός ἐστι, id est Aiunt enim sterilem esse sationem humilium Asiae regionum, at loquaculorum ipsa oratio inutilis est atque infrugifera.

Index Adagiorum