II. 1. Alterum pedem in cymba Charontis habere. lii

Extremae decrepitaeque senectae homines etiam hodie vulgo dicuntur alterum pedem in sepulcro habere. Nec hinc abhorrent, quae scribit Lucianus in Apologia  : Πρὸς αὐτῷ δὲ ἤδη τῷ Αἰακῷ γενόμενον καὶ μονονουχὶ τὸν ἕτερον πόδα ἐν τῷ πορθμείῳ ἔχοντα, id est Qui jam sit Aeaco ipsi vicinus quique jam tantum non alterum pedem in cymba Charontis habeat. Idem in Sectis : Καὶ τὸν ἕτερον πόδα, φασίν, ἐν τῇ σορῷ ἔχων, id est Et alterum pedem, ut aiunt, in tumulo habens. Pomponius libri Pandectarum XL, titulo De fideicommis. libert., cap. Apud Julianum, dixit his verbis : Ego discendi cupiditate, quam solam vivendi rationem optimam in octavum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum hujus sententiae, quam dixisse fertur Julianus : et si alterum pedem in sepulcro haberem, adhuc addiscere quaedam vellem. Haud scio, an huc pertineat, quod Lucianus scribit in Votis : Ὅς γε δὴ ἐν τῇ νηὶ τὸν ἕτερον πόδα ἔχει, id est Qui quidem jam alterum pedem habeat in navi. Plutarchus in commentariolo De puerorum institutione notat senes vulgato convicio vocari solere κρονολήρους καὶ σοροδαίμονας, quod jam aetate desiperent et fossae confines essent, magisque bustuariae larvae quam homines. Plautus Acherontium senem dixit, Terentius silicernium, et capularem dixit nescio quis. Graeci τυμβογέροντας vocant, auctoribus Hesychio et Suida, ac πεμπέλους extremae aetatis homines ; illos, quod tumulo sint proximi, hos, quod brevi mittendi sint ad inferos, παρὰ τὸ πέμπειν, quod est mittere, et ἕλος, palus, quod qui moriuntur, crederentur per Stygiam paludem transmitti ad inferos.

Index Adagiorum