II. 1. Testulae transmutatio. li

Ὀστράκου περιστροφή, id est Testulae conversio, de rebus repente in diversum commutatis. Lucianus in Apologia περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων : Ἔπειτα πάντων ἐκλαθόμενος, ὀστράκου, φασί, μεταπεσόντος, ἑκὼν ἑαυτὸν φέρων εἰς δουλείαν οὕτω περιφανῆ καὶ περίβλεπτον ἐνῆκε, id est Deinde oblitus omnium, testula, ut aiunt, transmutata, volens ipse semet in servitutem usque adeo manifestariam et insignem conjecit. Incertum, utrum sumpta sit metaphora a ludi genere quodam, quem ostracinda Graeci vocant (hunc innuit Plato in amatoriis, nempe in Phaedro  : Φυγὰς δή, inquit, γίγνεται ἐκ τούτων, καὶ ἀποστερηκὼς ὑπ᾿ ἀνάγκης ὁ πρὶν ἐραστής, ὀστράκου μεταπεσόντος, ἵεται φυγῇ μεταβαλών. Ὁ δὲ ἀναγκάζεται διώκειν ἀγανακτῶν καὶ ἐπιθεάζων, id est Tandem profugus fit ab his, et dum necessario privatus est, is, qui prius erat amator, testula in diversum versa, fuga se proripit immutatus. At ille cogitur insequi indignans deosque obtestans), an ab ostracismo, suffragiorum genere quodam, quod per calculos ac fabas ferebatur, in hoc repertum, ut per id cives, qui vel opibus immodicis, vel nobilitate, vel gloria, vel alia quavis insigni virtute multitudinis invidiam in se provocassent, in exilium decenne relegarentur. Hoc pacto fuit ejectus et Aristides, non aliam ob causam, nisi quod molestum esset populo Justi cognomen illi vulgo tributum.

Ferebatur autem ostracismus ad hunc modum. Ostraci, id est testulae, viritim in comitiis dabantur. In eis, quem quisque vellet urbe cedere, literis inscriptis indicabat. Hoc deinde omneis in fori locum quendam cancellis circumsaeptum deportabant. Porro magistratus, quibus hoc datum erat negotii, primum universos recensebant ; qui nisi plures sex milibus fuissent, nihil conficiebatur. Deinde semotis uniuscujusque calculis, is, qui pluribus calculis damnatus erat, ad decennium in exilium ire jubebatur, ita tamen, ut illi liberum interim esset fructus suos accipere. Erat itaque ostracismus non improbitatis castigatio, sed vulgaribus animis insitae invidiae placatio. Antiquatus est autem hic ostracismus ejecto per hunc Hyperbolo quopiam, homine contempto atque humili. Hujusmodi ferme referuntur a Plutarcho in vita Aristidis. Ab hoc igitur ostracismo, quoniam magna vulgi licentia ac temeritate peragebatur ac repente praestantissimi cujusque civis fortunam commutabat, non absurde videri potest ductum adagium.

De lusu ostracorum Julius Pollux in hunc fere modum tradit. Pueri, ducta in medio linea, duas in parteis sese distribuebant, quarum altera intra ostracum, altera extra dicebatur. Deinde mittente quopiam ad lineam testam, utrius partis superior extitisset aliquis, hunc insequebantur, qui illi adhaerebant, reliquis in fugam conversis. Caeterum e fugientibus qui comprehensus esset, is considebat, asinus dictus, testaque projecta dicebat : Nox, dies, nam interior testae pars pice sublita erat, quae nocti respondebat. Hoc autem lusus genus appellabatur ὀστράκου περιστροφή, id est testae conversio. Plato libro De repub. VII videtur ad lusus genus referre, cum ita loquitur : Τοῦτο δή, ὡς ἔοικεν, οὐκ ὀστράκου ἂν εἴη περιστροφή, ἀλλὰ ψυχῆς περιαγωγὴ ἐκ νυκτερινῆς τινος ἡμέρας εἰς ἀληθινὴν τοῦ ὄντος ἰούσας ἐπάνοδον, id est Istuc sane, ut videtur, non fuerit testae conversio, sed mentis circunductio ex nocturno quodam die ad ejus, quod vere est, ascensum euntis. Agit de philosophia, quae a falsis bonorum simulachris educit animum ad verorum bonorum cognitionem.

Index Adagiorum