II. 1. Jovis Corinthus. l

Ὁ Διὸς Κόρινθος, id est Jovis filius Corinthus, in eos dici solitum, qui semper eadem aut dicunt aut faciunt. Pindarus in Nemeis, hymno VII :

Ταὐτὰ δὲ τρὶς τετράκις τ᾿ ἀμπολεῖν / ἀπορία τελέθει, τέκνοισιν ἅτε μαψυλάκας Διὸς Κόρινθος.

Negat se velle iterum atque iterum eadem iterare, perinde quasi pueris nugas narraret, Διὸς Κόρινθος. Nam μαψυλάκας eum significat, qui frustra nugas effutit. Interpres hoc loco fabulam adfert, ad proverbium hoc, meo quidem animo, non multum pertinentem ; tamen adscribam. Aletes, inquit, consuluit Dodonaeum oraculum, quod tum Jovis erat, num Corinthiorum imperio potiri posset. Responsum est tum illum potiturum, cum quispiam illi glebam daret aut ruder, idque die multarum coronarum, nam id addidit. Itaque Corinthum profectus panem ab rustico quopiam petiit. Is glebam porrexit. Sensit ille jam perfectum oraculum, animumque ad capessendum imperium adjecit. Pharentabatur eo die Manibus, eamque ob causam cum pleraque civitas in monumentis abesset, accedens reperit Creontis filias jam paciscentes de imperio. Harum natu minimae persuadet, si velit adjutare, se, simul atque principatum esset consecutus, illam ducturum uxorem. Illa imperii cupiditate prodit civitatem ac portis apertis Aletem admittit. Is itaque victor Jovis Corinthum eam appellat, quod ex Jovis oraculo contigisset. Deinde subtexit aliam fabulam, cum aliorum interpretamento fere convenientem. Ea est hujusmodi : Olim Megarenses Corinthiis erant vectigales. Caeterum, cum illorum imperium insolentius gravatim ferrent ac defectionem pararent, missus est legatus Corinthiorum nomine, qui apud plebem Megarensem cum alia multa ferociter dixit, tum illud indignabundus ac vociferans intonuit : Οὐκ ἀνέξεται ὁ Διὸς Κόρινθος, id est Non feret Jovis filius Corinthus. Id ubi saepius iteraret, concitatus populus succlamare coepit  : Feri, feri Jovis Corinthum !, simulque legatum expulerunt. Erat autem Corinthus hic Corinthiorum rex, Jove prognatus ; tametsi Pausanias in Corinthiacis negat se apud auctores serios reperisse Corinthum Jovis fuisse filium, sed vulgus dumtaxat Corinthiorum ita praedicare. Usurpat adagium Plutarchus in commentario, quem inscripsit Adversus Stoicos : Πολὺς οὖν ὁ Διὸς Κόρινθος ἐπὶ τὸν λόγον αὐτῶν ἀφιᾶται· τὴν γὰρ ὑπέρου περιτροπήν, ἵνα μὴ σκώπτειν δοκῇς, ἔασον, id est Multus igitur Jovis Corinthus ad orationem illorum admittitur ; nam pistilli circumvolutionem, ne mordere videaris, omitte. Aristophanes in Ranis :

Τουτὶ τί ἦν τὸ πρᾶγμα,

Ἀλλ᾿ ἢ Διὸς Κόρινθος ἐν τοῖς στρῶμασι;

id est

Quid aliud haec erat res,

Nisi Jovis Corinthus in ipsis stragulis ?

Verba sunt ministri, Bacchi ταὐτολογίαν notantis, qui dixerat :

Αἴροις ἂν αὖθις αὖ γε, παῖ, τὰ στρώματα,

id est

Haec rursus iterum tolle, minister, stromata.

Idem in Contionatricibus :

Ὅτε δὴ δ᾿ ἀνασκοπουμέναις ἀφαίνετο

Ὁ Διὸς Κόρινθος,

id est

Ubi denuo considerantibus Jovis

Apparuit Corinthus.

Philostratus in Antipatro sophista : Ὠθούντων δὲ αὐτὸν τῶν συγγενῶν ἐς τὸν γάμον, καὶ Διὸς Κόρινθον ἡγουμένων τὸν Ἀντίπατρον, id est Impellentibus autem illum cognatis ad nuptias, et Jovis Corinthum existimantibus Antipatrum ; quanquam hic Jovis Corinthum usurpasse videtur pro homine magnopere felici. Usurpat hoc adagium et Socrates apud Platonem in Euthydemo : Ἀλλ᾿ ἀτεχνῶς τὸ λεγόμενον ὁ Διὸς Κόρινθος γίγνεται, id est Sed prorsus, id quod dici solet, Jovis Corinthus fit. Convenit cum illo, quod alibi retulimus : Δὶς κράμβη, id est Bis crambe. Neque solum uti licebit, cum eadem iterum atque iterum dicuntur, verum etiam cum in eodem negotio nimium assidue persistitur, veluti si quis cibum semper eundem apponat, aut si quis semper studiis literariis incumbat, aut assidue venetur, ut hinc jam oboriatur ex assiduitate satietas, recte dicemus : ὁ Διὸς Κόρινθος. Molestum est enim quicquid perpetuum, vel Pindaro teste in Nemeis : Ἀλλὰ γὰρ ἀνάπαυσις ἐν παντὶ γλυκεῖα ἔργῳ. Κόρον δ᾿ ἔχει / Καὶ μέλη, καὶ τὰ τέρπν᾿ ἄνθε᾿ Ἀφροδισία, id est Verum enim vero intermissio in omni negotio jucunda. Accipiunt autem satietatem et cantilenae et amoeni flosculi Venerei. In nonnullis exemplaribus pro μέλη scriptum erat μέλι. Sic in epigrammate :

Πᾶν τὸ περιττὸν ἄκαιρον, ἐπεὶ λόγος ἐστὶ παλαιός,

Ὡς καὶ τοῦ μέλιτος τὸ πλέον ἐστὶ χολή,

id est Insuave est quicquid nimium est, nam dicitur olim :

Mel quoque, si immodica est copia, bilis erit.

Illud admonitu non inutile duxerim, proverbium bifariam accipi posse, nam et hoc ostendit interpres Pindari : vel cum eadem iterantur saepius, vel cum ii, qui initio magnifice loquuntur minanturque ferociter, postea timide fugiunt, id quod evenit legatis Corinthiorum, qui cum saepius illud intonuissent in contione : Δικαίως στενάξει ὁ Διὸς Κόρινθος, εἰ μὴ λάβοιτο δίκας παρ᾿ ὑμῶν, id est Merito suspirabit Jovis Corinthus, nisi poenas sumpserit de vobis, postea, cum ad manus est ventum, ignaviter aufugerunt. Nec illud praetereundum, adagionem accommodari posse tum ad rem, tum ad personam. Ad rem hoc pacto : Jam millies audivi, non possum diutius ferre τὸν Διὸς Κόρινθον. Ad personam, ut si quis hominem eadem semper inculcantem τὸν Διὸς Κόρινθον appellet. Indicat et hoc interpres Pindari.

Index Adagiorum