II. 1. Ex uno multa facere. xlix

Ἐξ ἑνὸς πολλὰ ποιεῖσθαι, id est Ex uno multa facere, proverbio dicebantur, qui rem quampiam minutim secabant. Quadrabit in eos, qui idem aliis atque aliis modis variant, ut non jam unum, sed plura videantur. Plato in Menone : Καὶ παῦε πολλὰ ποιῶν ἐκ τοῦ ἑνός, ὅπερ φασὶ τοὺς συντρίβοντάς τι ἑκάστοτε οἱ σκώπτοντες, id est Ac parce ex uno plura facere, quo dicto taxant eos, qui rem quempiam undecumque comminuunt. Narratur apud Titum Livium belli Macedonici libro V non illepida fabula de caupone quodam, qui suis unius carnes tam vario coctas apparatu proponebat, ut dux Romanus admiratus rogaret, unde nam media bruma suppeteret tanta venatus copia. Tum arridens caupo confessus est eas omneis ciborum species ex uno sue domestico confectas fuisse. Neque secus isti faciunt — inquit — qui commemorandis variis et horrendis nominibus vos territant, cum haec omnia una gens sit.

Index Adagiorum