II. 1. Res sacra consultor. xlvii

Σύμβουλος ἱερὸν χρῆμα, id est Consultor res sacra. Zenodotus ex Epicharmo refert. Sensus est adagionis plurimum utilitatis adferre bene consulentem, aut religiose pureque dandum consilium iis, quibus est opus. Plato in Theage : Ἀλλὰ μὲν δή, ὦ Δημόδοκε, καὶ λέγεταί γε σύμβουλον ἱερὸν χρῆμα εἶναι, id est Quin illud etiam dicitur, Demodoce, consultorem rem esse sacram. Idem in epistola ad Perdiccam : Δίκαιος δέ εἰμι καὶ ξενικὴν καὶ ἱερὰν ξυμβουλὴν λεγομένην ξυμβουλεύειν, id est Aequum est autem, ut et hospitale et sacrum, ut dicitur, consilium impertiam. Suidas indicat dictum, ubi deliberatur de rebus periculosis, ut simile videatur illi : Sacram ancoram jacere. Effertur et ad hunc modum : Ἱερὸν ἡ συμβουλή, id est Res sacra consilium. Extat inter Graecas sententias hic senarius :

Ἱερὸν ἀληθῶς ἐστιν ἡ συμβουλία,

id est

Res est profecto sacra consultatio.

Index Adagiorum