II. 1. Quo properas, num ad ephebum ?. xli

Philostratus in Vita Apollonii : Ὅ τε Κιλίκιος λόγος· ποῖ τρέχεις ; ἦ ἐπὶ τὸν ἔφηβον ; ἐπ᾿ ἐκείνῳ τε ἐλέγετο καὶ παροιμιώδη τιμὴν ἔσχεν, id est Ac Cilicibus celebratum dictum : quo curris ? num ad ephebum ? de illo quoque ferebatur adagiique vim obtinebat. Parum liquet, quid sibi voluerit Cilicum illud adagium, nisi forte sumptum est ab Apollini oraculo, ad quod undique festinabatur. Fingebatur autem imberbis Apollo, quemadmodum et Bacchus.

Index Adagiorum