II. 1. Qui possim ab hoc epulo abesse ?. xxxvii

Plato in Phaedro : Πῶς γὰρ ἂν οἷός τε εἴην τοιαύτης θοίνης ἀπέχεσθαι; id est Qui possim ab hoc epulo abstinere ? De re vehementer suavi atque expetenda, quod genus est festum aliquod convivium. Allusum opinor ad eam fabulam, qua tradunt Dianam iracunde tulisse, quod cum reliqui dii adhibiti essent ab Oeneo ad sacrum epulum, sola fuisset praeterita solaque domi sederit secum stomachans, quod nihil ex illo nidore sentiret. Qua de re meminit Lucianus in Lapithis, item in libello De sacrificiis.

Index Adagiorum