II. 1Lolio victitant.xxix
Aenigmate proverbiali lolio victitare dicuntur lusciosi et caecutientes, quos Graeci, teste Nonio, myopes vocant. Plautus in Milite :
[Mil.] Lolium autem Plinius inter frugum pestes commemorat una cum carduis ac tribulis. [Hist. Nat.] Vergilius in Bucolicis :Mirum est lolio victitare te, tam vili tritico.
Quid jam ? Quia lusciosus. Verbero, edepol tu quidem
Caecus, haud lusciosus.
[Buc., 5, 37] Item Georgicon libro primo :Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
[Georg.] Inest autem lolio peculiare quoddam malum, ut oculis caliginem inducat, id quod indicat Ovidius libro Fastorum primo, cum ait :Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset rubigo, segnisque horreret in arvis
Carduus. Intereunt segetes, subit aspera silva
Lappaeque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
[Fast.] Hinc nimirum jocus proverbialis.Et careant loliis oculos vitiantibus agri.