II. 1. Joca seriaque. xxiv

Quoties omnia nostra cum aliquo communicamus, cum eo joca seriaque conferre dicimur. M. Tullius libro De finibus bonorum secundo : At quicum joca seriaque, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia ? Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. Donatus in Adelphos hujusmodi ferme figuras omneis, quae constant ex contrariis, proverbiales existimat. Quod genus sunt : fanda infanda  ; quo jure quaque injuria ; facta atque infecta ; digna atque indigna ; fasque nefasque ; clamque palamque ; terraque marique ; noctesque diesque ; juvenesque senesque ; neque in minimo, neque in maximo ; neque deos, neque homines veretur  ; vocatus atque invocatus ; re salva et perdita, atque alia hujus generis innumerabilia, de quibus meminimus et in initio operis.

Index Adagiorum