Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 1023

II. 1.Compressis manibus.xxiii

Compressis sedere manibus dicitur in otiosos et nihil aliud quam sua fata deplorantes. Titus Livius Ab urbe condita libro septimo : Cur veteranus dux fortissimus bello compressis, quod aiunt, manibus sedeas ? [Hist., VII, 13, 7] Extat et in Hebraeorum proverbiis : Paululum conseres manus, in ignavum, figura sumpta a gestu sollicitorum quidem, sed inertium tamen. [Prov., 6, 10]