II. 1. Succisiva opera. xxii

Succisivis operis fieri dicitur, quod horis quibusdam quasi furtivis agitur, ubi jam ordinariis ac legitimis officiis perfuncti sumus. Metaphora traducta a mercenariis aut servis, qui praeter pactas operas, quas debent, extra justas illas horas nonnihil etiam operantur, sibi quod cedat in peculium. M. Tullius lib. De oratore secundo : Quae ego sero, quae cursim arripui, quae succisivis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis doctoribus. Idem Philippica secunda : Et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis succisivis, ut meae vigiliae meaeque literae et juventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Idem libro De legibus primo : Succisiva quaedam tempora incurrunt, quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusticandum dati sint, ad eorum numerum accommodentur, quae scribimus. Plinius in praefatione Historiae mundi : Et occupati officiis, succisivis temporibus ista curamus, id est nocturnis. Itaque quod obiter atque aliud agentes curamus, id operae succisivae tribuitur. Graeci simili poene figura πάρεργον appellant. Agathon apud Athenaeum :

Τὸ μὲν πάρεργον ἔργον ὣς ποιούμεθα,

Τὸ δ᾿ ἔργον ὡς πάρεργον ἐκπονούμεθα.

Quorum carminum, quandoquidem verti commode non possunt, haec est sententia : Quod obiter faciundum erat, ei principalem operam impendimus ; quod principalis est operae, id obiter curamus. Legimus etiam τῆς ὁδοῦ πάρεργον, quod a proposito sit paulo alienius, et παρέργως, quod nos fere obiter aut negligenter vertimus. Divus Hieronymus in epistola quadam : Cum haec furtivis, ut aiunt, operis ad lucernulam velox notarii manus me dictante signaret. Furtivas vocat, quod illi succisivas.

Index Adagiorum