II. 1. Rara avis. xxi

Rara avis proverbio dicebatur res quaevis nova et inventu perrara. Persius : Si forte quid aptius exit, / Quando haec rara avis est. Juvenalis :

Rara avis in terris nigroque simillima cycno.

Idem :

Corvo quoque rarior albo.

Quin et phoenicis raritas in proverbium abiit. Ducta allegoria ab avibus peregrinis et inusitatis, quae nonnunquam casu in nostram regionem devolant vel miraculi gratia deportantur. Unde illud saepius iteratum apud Aristophanem : Τίς ἐστιν ὄρνις οὑτοσί; id est Quae est haec avis ? de hospite et ignoto.

Index Adagiorum