II. 1Pedibus trahere.xviii
Pedibus trahere est rem pro suo arbitratu versare. M. Tullius ad Atticum libro quarto : Non recordor, unde ceciderim, sed unde surrexerim. [Att.] Fratrem meum et te si habebo, per me pedibus ista trahuntur. Idem libro septimo Epistolarum familiarium : Nam de judiciis quod quereris, multo laboro minus : trahuntur per me pedibus omneis rei. [Fam.] Apud T. Livium tertiae decad. lib. IV Andronodorum parantem cedere principatu Demarata uxor admonuit vocis, quam Dionysius usurpare solebat : non equo insidentem, sed pedibus tractum debere relinquere tyrannidem, quod facili momento esset, quo quis vellet die, cedere possessionem magnae fortunae, facere et parare eam difficile atque arduum esse. [Hist.] Ex his verbis liquet eos pedibus trahi, qui, plane victi, sunt in potestate victoris. Metaphora ducta videri potest vel a Vulcano illo Homerico, quem Jupiter, ut longe viribus praestantior, pedibus tractum e coelo dejecit, quemadmodum testatur ille :
[Il., I, *] id estῬῖψε ποδὸς τετάγων ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο,
vel ab ejusdem Hectore, cui victor Achilles libro Iliados vigesimo secundoProtractum pedibus supero dejecit Olympio,
[Il.] id estἈμφοτέρων μετόπισθε ποδῶν τέτρηνε τένοντε
Ἐς σφυρὸν ἐκ πτέρνης, βοέους δ᾿ ἐξῆπτεν ἱμάντας,
Ἐκ δίφροιο δ᾿ ἔδησε, κάρη δ᾿ ἕλκεσθαι ἔασεν,
Trahitur ad eundem modum et Cacus apud Maronem lib. octavo ab Hercule victore : Pedibus informe cadaver / protrahitur. [Aen.] Juvenalis satira quinta :Qua post ambo pedes calcaneus imus adhaeret
Talo, transfodit nervos ac bubula lora
Inseruit, corpus de curru deligat alto,
Pendulum at interea trahitur caput.
[Sat.] Hiscere.Duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponere foras, si quid temptaveris unquam