II. 1. Leporem non aedit. xv

Antiquitus superstitiose creditum est esu leporinae pulpae conciliari formam. Unde extat jocus Martialis in Gelliam lib. V, quae misso lepore addebat ex vulgata opinione ad muneris commendationem :

Formosus septem, Marce, diebus eris.

Id poeta in ipsam torquens, quae deformis esset :

Si me non fallis, inquit, si verum, lux mea, dicis,

Edisti nunquam, Gellia, tu leporem.

Plinius lib. XXVIII cap. IX scribit leporem in cibis sumptum gratiam corporis in septem dies conservare. Lampridius scribit, poetam quendam in Alexandrum Severum, quod quotidie vesceretur leporina, ita lusisse :

Pulchrum quod vides esse nostrum regem,

Quem Syrum sua detulit propago,

Venatus facit et lepus comesus,

Ex quo continuum capit leporem.

Primum carmen vitiatum est. Hos versus cum quidam ex amicis ad Alexandrum detulisset, respondisse fertur in hanc sententiam satis Christiane (nam hoc illi ab inimicis objectum est, quod Mosen et Christum quendam haberet in larario) :

Pulchrum quod putas esse vestrum regem

Vulgari miserande de fabella,

Si verum putas esse, non irascor,

Tantum tu comedas velim lepusclos,

Ut fias animi malis repulsis

Pulcher, ne invideas livore mentis.

Si vides, lector, parum observatas metri leges, memineris imperatorem scripsisse, cujus est praescribere leges, non parere.

Est autem et piscis lepus appellatus, qui venenum habet immedicabile, si quis imprudens ederit. In Indico mari etiam contactu necat hominem auctore Plinio, lenta tabe consumit. Malum hac deprehenditur nota, quod piscem olent, qui ederint. Huic homo vicissim pestilens est, cujus contactu protinus emoritur. Hoc cibis admixto multos sustulit Domitianus, eodem Titum fratrem sustulisse creditur, ut auctor est Philostratus in Apollonii vita. Proinde in hos, qui contabescunt, nec ulla medicorum ope possunt restitui, dici poterit : Edit leporem marinum.

Index Adagiorum