II. 1Nemini fidas, nisi cum quo prius modium salis absumpseris.xiv
Vulgo apud nostrates circumfertur adagium, haud fidendum esse cuipiam, nisi cum quo prius modium salis absumpseris. Significant autem hominis ingenium non posse perspici nisi diuturno convictu longoque commercio. Apparet proverbium hoc ab antiquitate profectum esse, quandoquidem Aristoteles lib. Moralium octavo simile quiddam refert, his quidem verbis : Ἔτι δὲ προσδεῖται χρόνου καὶ συνηθείας, κατὰ τὴν παροιμίαν γὰρ οὐκ ἔστιν εἰδῆσαι ἀλλήλους πρὶν τοὺς λεγομένους ἅλας συναναλῶσαι, [Eth. Nic.] id est Praeterea autem spacio temporis et consuetudine opus est, siquidem juxta proverbium fieri non potest, ut nos mutuo pernoscamus, antequam salis, quem dicunt, modium pariter absumpserimus. Idem Moralium Eudemiorum lib. septimo : Διὸ εἰς παροιμίαν ἐλήλυθεν ὁ μέδίμνος τῶν ἁλῶν, [Eth. Eud.] id est Quapropter in proverbium abiit salis modius. Eodem in libro refert illud quoque ex poeta quopiam hemistichium, ni fallor :
[Eth. Eud.] id estΟὐδ᾿ ἄνευ χρόνου φίλος,
Addit ex Theognide :Non est amicus absque temporis mora.
[Eleg.] id estΟὐ γὰρ ἂν εἰδείης ἀνδρὸς νόον οὐδὲ γυναικός,
Πρὶν πειραθείης ὥσπερ ὑποζυγίου,
Notat hanc paroemiam et Plutarchus in commentario Περὶ φιλαδελφίας, his quidem verbis : Τοὺς μὲν γὰρ ἀλλοτρίους, ὡς ἔλεγε Θεώφραστος, οὐ φιλοῦντα δεῖ κρίνειν, ἀλλὰ κρίναντα φιλεῖν. Ὅπου δὲ ἡ φύσις ἡγεμονίαν τῇ κρίσει πρὸς εὔνοιαν δίδωσιν οὐδὲ ἀναμένει τὸν θρυλλούμενον τῶν ἁλῶν μέδιμνον, ἀλλὰ συγγεγέννηκε τὴν ἀρχὴν τῆς φιλίας, ἐνταῦθα δεῖ μὴ πικροὺς εἶναι μηδὲ ἀκριβεῖς τῶν ἁμαρτημάτων ἐξετάστας, [De fraterno amore] id est Alienos enim, quemadmodum ait Theophrastus, non oportet amantem judicare, sed amare, postea quam judicaris, siquidem ubi natura ipsa dux est ad benevolentiam, praecedens judicium, neque expectans illum vulgo celebratum salis modium, quippe quae amicitiae seminarium inseverit, ibi non oportet acerbos et exquisitos esse delictorum expensores. Meminit hujus paroemiae et M. Tullius in sermone De amicitia : Verum illud est, quod vulgo dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. [Amic.] Huc pertinet illud quoque Sophoclis in Oedipo :Haud nosse ingeniumve viri licet aut muliebre,
Ut nec jumenti, ni experiare prius.
[Oed. Rex, 614] id estΧρόνος δίκαιον ἄνδρα δείκνυσιν μόνος,
Κακὸν δὲ κἂν ἐν ἡμέρᾳ γνοίης μιᾷ,
Huc pertinet etiam ille senarius proverbialis :Mora temporis probum arguit tantum virum,
At improbum vel unico agnoscas die.
id estἬθους δὲ βάσανός ἐστιν ἀνθρώποις χρόνος,
[Monost., 304] Idem admonet illud Epicharmi : Νῆφε καὶ μέμνησο ἀπιστεῖν, id estNota morum et index tempus est mortalibus.
Versus integer refertur apud Cic. lib. Epist. ad Atticum I : Atque ita tamen novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmi cantilenam illam suam :Sobrius sis ac memineris nemini confidere.
[Att., I, 19, 8] Sic enim carmen trochaicum e vestigiis codicum restituimus, ne quis temere depravet. Nam quod νᾶφε dixit pro νῆφε et μέμνασο pro μέμνησο, διαλεκτοῦ proprietas est. Cicero in libello De petitione consulatus : Quamobrem Epicharmion illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere. [Comm. Pet., 39] Item illud Euripidis in Helena :Νᾶφε καὶ μέμνασ᾿ ἀπιστεῖν, ταῦτα νεῦρα τῶν φρενῶν.
[Hel.] id estΣώφρονος δ᾿ ἀπιστίας
Οὐκ ἔστιν οὐδὲν χρησιμώτερον βροτοῖς,
Invenio citatum mutilatim ad hunc modum :Prudente diffidentia
Haud alia res utilior est mortalibus.
id estἉλῶν μέδιμνον ἀποφαγών,
Quo quidem licebit uti, si dicas : Vide, quid agas, qui tua arcana credas isti, nondum ἁλῶν μέδιμνον ἀποφαγών, aut sic : Tum demum isti fidas, ἁλῶν μέδιμνον ἀποφαγών. Est autem iambicus dimeter, ex poeta quopiam, sicut conjicio, sumptus.Modium salis postquam ederis.