II. 1. Colophonia ferocitas. xiii

Κολοφωνεία ὕβρις, id est Colophonia ferocitas. In insolentes, qui ferociter despiciunt et affligunt humilioris fortunae homines, aut in eos, quibus sua ferocitas exitium attulit. Sumptum ab arrogantia superbiaque ejus gentis. Refertur a Diogeniano in adagiorum collectaneis. Theognis :

Ὕβρις καὶ Πάγνητας ἀπώλεσε καὶ Κολοφῶνα,

id est

Perdidit et Colophona ferox mens et Magnetes.

De gentis hujus ferocia nonnihil dictum est nobis in proverbio Colophonium suffragium.

Index Adagiorum