II. 1. Cumini sector. v

Impendio parcus ac sordidus olim proverbio κυμινοπρίστης, id est cumini sector dicebatur. Testis et Aristoteles libro Moralium quarto : Τούτων δὲ καὶ ὁ κυμινοπρίστης, καὶ πᾶς ὁ τοιοῦτος, id est Ex hoc genere est et cumini sector et quisquis ejusmodi. Meminit et Theocritus Idyllio K :

Κάλλιον, ὧ ᾽πιμελητὰ φιλάργυρε, τὼς φακὼς ἑψεῖν

Μὴ ᾽πιτάμῃς τὴν χεῖρα καταπρίων τὸ κύμινον,

id est

Lenticulam coquere, pastor, tibi praestat, avare,

Ne fodias digitos cupiens secuisse cuminum.

Scholiastes non dissimulat vulgo sic dici solitos homines praeter modum frugales ac parcos. Item Alexis in Philocalo apud Atheneum libro octavo :

Ἀλλ᾿ εὖ οἶδ᾿, ὅτι Κυμινοπρίστης ὁ τρόπος ἐστί σου πάλαι,

id est

Ceterum novi probe

Cuminopristae olim esse jam mores tibi.

Est autem cuminum per se quidem exilis herba, tum praecipue genus Aethiopicum, quod Hippocrates, auctore Plinio, regium appellat, quod olim serebatur a male precantibus, auctore Plutarcho, atque ita felicius provenire creditum est. Quo magis quadrat in hos hujusmodi convicium, qui ob parcimoniam male audiunt. Item Plutarchus Convivialium quaestionum decade secunda, significat hominem vehementer parcum cuminum appellari solere, siquidem, loquens de iis dicteriis, quae citra dolorem dici possunt : Velut, inquit, si quis hominem splendidum ac benignum cimbicon appellet aut cuminum. Est autem κίμβικον Graecis apicula seu parcimonia, Suida interprete. Hesychius legit cimbion, addens dici solitum in parcos, κύμβον autem dici fundum ollae fictilis. Aristoteles libro, quem modo citavi, ait, homines perparcos κύμβικας vulgo dici solitos ; Julius Pollux βέμβικας, opinor, quod per domum obambulent semper murmurantes, nam βέμβιξ trochus est, quo ludunt pueri. Apud eundem mulier impendio sordida ὀβολοστάτις, vir ὀβολοστάτης dicitur, quasi minutissima quaeque ad stateram expendens, unde et ὀβολοστατεῖν. Eustathius autem indicat eosdem et λιμοκίμβικας, et κυμινοκίμβικας dici, putatque vocem dictam ab auro adulterino. Hesychius addit eosdem vocari καρδαμογλύφους, quod aliquid desculpant e nasturtio ob parcimoniam. Nec desunt qui eosdem κνίφους, et κνῖπας sive κνίφας (nam utrumque scriptum reperio) vocant. Est autem cnips animalculum culici non dissimile.

Index Adagiorum