II. 1Tacito pede.iv
Huic simillimum est, quod indicavit, quisquis is fuit, certe haudquaquam indiligens scriptor, qui Rhetoricam Aristotelis exponit, ἡσύχῳ ποδί, [Rhet.] id est tacito pede seu lento pede, cum cautim ac pedetentim ad rem accedimus. Apud Latinos aliquando secius usurpatur tacito pede, pro furtim ac clanculum, ut apud Ovidium :
[Fast., VI, 771] Id imitatus Columella in carmine :Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis.
[Agr., X, 159] Diffugiunt nulloque sono convertitur annus.Tacito nam tempora gressu