II. 1. Pedetentim. ii

Κατὰ ποδὸς βάσιν Graecis proverbio dicitur, quod Latini reddiderunt pedetentim, ubi quis non praecipitanter atque inconsiderate, sed sensim atque cunctanter aggreditur negotium atque arte rem gerit magis quam impetu. Translatum ab his, qui cautim ac praetentantes per glaciem locumve lubricum ingrediuntur. Terentius in Phormione : Dii bene vertant, quod agas, pedetentim tamen. Quintilianus : At si, quod secundo loco diximus, nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim experietur. Alexis comoediarum scriptor jam extremae senectutis, cum lento incessu inambulans rogaretur a quodam, quid ageret : Κατὰ ποδὸς βάσιν, inquit, ἀποθνῄσκω, id est Pedetentim morior. M. Tullius De officiis lib. I : Sin minus, sensim erit pedetentimque faciendum. Idem in oratione pro P. Quintio : Viri boni quam palam fraudentur, cum experiundi potestas non est, timide tamen et pedetentim istuc descendunt, vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe illusi ac destituti. Et in Verrinis, actione secunda : Quae tamen a me pedetentim cauteque dicentur.

Index Adagiorum