II. 1. Festina lente. i

Σπεῦδε βραδέως, id est Festina lente. Proverbium hoc non invenustam aenigmatis speciem prae se fert, propterea quod constat ex verbis inter sese pugnantibus, ideoque referendum est ad eam formam, quam in operis hujus initio demonstravimus, nimirum eorum, quae per ἐναντίωσιν id est contrarietatem efferuntur ; quod genus est illud, δυσδαίμων εὐδαιμονία, id est infelix felicitas. Nec absurde conjectasse videatur, si quis effictum existimet ex eo, quod est apud Aristophanem in Equitibus, σπεῦδε ταχέως id est Propera propere, ut allusor, quisquis is fuit, τὴν ἀναδίπλωσιν in ἐναντίωσιν commutarit. Ad hunc autem figurae colorem atque ad hanc allusionis facetiam non mediocrem gratiam adjungit tam commoda tamque absoluta brevitas, quae et ipsa velut in gemmis, itidem et in adagiis nescio quo modo peculiariter decere mihi videtur et ad precii miraculum facere. Etenim si vim ac sententiam aestimes, quam haec tam circumcisa vocum brevitas in se complectitur, quam sit fecunda, quam gravis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationem late patens, profecto facile discesseris in hanc sententiam, ut in tanto proverbiorum numero non arbitreris ullum aliud esse perinde dignum, quod omnibus incidatur columnis, quod pro templorum omnium foribus describatur, et quidem aureis notis, quod in principalium aularum valvis depingatur, quod primatium inscalpatur anulis, quod regiis in sceptris exprimatur, denique quod omnibus ubique monumentis repraesentetur, propagetur, celebretur, ut quod tantopere expediat semper cujusque obversari animo, nusquam non occurrat oculis, nulli quidem mortalium non maximo futurum usui, praecipue tamen principibus et iis, quibus, ut verbis dicamus Homericis,

Λαοί τ᾿ ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλε,

id est

Commissi populi, ac tam multa negotia curae.

Quandoquidem a plebeiae sortis hominibus, si quid forte sit vel praetermissum socordia, vel admissum temeritate, quemadmodum jactura levior, ita et incommodum, quod acceptum est, faciliore remedio sarcitur ; at vero principis vel unica cessatio semelve praecipitatum consilium, Deum immortalem, quas tempestates nonnunquam excitat, quantas rerum humanarum ruinas secum trahit ! Rursum si adsit τὸ σπεύδειν βραδέως, hoc est maturitas quaedam ac moderatio simul ex vigilantia lentitudineque temperata, ut neque per temeritatem quicquam faciat poenitendum, neque per socordiam quidquam praetereat, quod ad reipublicae commodum pertinere videatur, quaeso te, quid esse possit hoc imperio felicius, firmius stabiliusque ? Quanquam haec felicitas haudquaquam ipsis imperii terminis circumscribitur : quin undique longe lateque ad finitimos populos dimanat, nec usquam aeque locum habet Hesiodium illud :

Πῆμα κακὸς γείτων, ὅσσον τ᾿ ἀγαθὸς μέγ᾿ ὄνειαρ.

Proinde sic equidem existimo, proverbium hoc, si quod aliud, optimo jure, βασιλικόν, id est regium appellari debere, non tantum ob eam, quam modo diximus, causam, verumetiam quod duobus his vitiis ingenia principum fere peculiariter videantur esse confinia. Nam fortunae favor, rerum affluentia, tam paratae voluptatum illecebrae, praeterea protinus licere quicquid collibitum fuerit, denique pestilentissimum illud assentatorum εὖγε semperque parati, quicquid quocumque modo dictum factumve fuerit, arrisus, applausus, adgratulatio, haec, inquam, atque id genus alia non mirum, si quibusdam socordiam concilient ; maxime, si his omnibus fomentis aetas juventa contigerit et hujus comes rerum imperitia. At e diverso fit nonnunquam, ut insitus ille principum ingeniis vigor et impetus quidam, ut ita dixerim, leoninus, adauctus amplitudine fortunae, excitatus rerum maximarum successibus, inflammatus vel iracundia, vel ambitione, vel aliis hujusmodi cupiditatibus, extimulatus consiliis praeferocibus, transversos rapiat aliquoties ac tum ipsos, tum omnem imperii molem in praecipitium auferat. Quanquam si quidem in alterutram partem peccandum sit, non paulo praestiterit regem impendio lentum esse quam plus aequo praecipitem. Homerus Agamemnoni vitiosam quandam animi mollitiem, hoc est τὸ βραδέως, affinxisse videtur, ut ejus nullum egregium facinus adferatur aut animosum, nisi cum ob ereptam Chryseidem stomachatur et Achillem sua spoliat Briseide ; rursum Achilli parum moderatos impetus, hoc est τὸ σπεύδειν, attribuit, nisi si cui tum σπεύδειν βραδέως videtur, cum in consilio destricto gladio regem impetiturus a Pallade coercetur admonitus, ut intra convicia dumtaxat indignetur. Atqui hoc ipsum erat impotentis animi, in frequenti principum consessu tot probris, tam manifestis conviciis in eum debacchari, penes quem rerum erat summa. Achillem imitatus videtur Alexander ille magnus ac plane vicit, quippe quem eo usque praecipitem egerit impetus animi, ut in amicissimos etiam ferrum destrinxerit. Agamemnonem Sardanapalus est aemulatus, sed ita aemulatus, ut longo praecesserit intervallo. Quin utriusque generis innumerabiles invenire liceat, qui vel hujus inertiam, vel illius ferociam referant, perpaucos autem reperias, qui proverbium hoc secuti tempestivam celeritatem cum prudenti tarditate recte miscuerint, nisi quod pro multis unus sufficit, Fabius ille Maximus, cui cognomen etiam additum Cunctatori ; qui cum sibi laudem peperit immortalem, tum Romano imperio cunctando restituit rem aliorum ducum inauspicata celeritate jam ad extrema redactam.

Itaque non sine causa video factum, ut hoc σπεῦδε βραδέως in tantum arriserit duobus imperatoribus Romanis omnium facile laudatissimis, Octavio Augusto et Tito Vespasiano, quorum utrique singularis quaedam aderat animi magnitudo cum incredibili quadam lenitate facilitateque conjuncta, ut cum amabili morum popularitate, omnium animos sibi devinxissent, nihilo secius tamen pari diligentia, si quando res virum postularet, celeriter res maximas confecerint. Octavius igitur hoc dicto tam impense delectatus est, quemadmodum in Noctibus Atticis, libro decimo, capite undecimo, narrat Aulus Gellius et hunc secutus Macrobius Saturnal. lib. VI, ut non in sermonibus modo quotidianis crebrius usurparet, verumetiam epistolis suis frequenter insereret, admonens his duabus vocibus, ut ad rem agendam adhiberetur simul et industriae celeritas et diligentiae tarditas. Quod quidem Gellius Latinis existimat unico verbo dici : matura ; nam maturari, quod neque praepropere fiat, neque serius, quam oporteat, sed ipso in tempore ; in hunc sensum usurpasse Maronem, cum ait Aeneidos libro primo, Maturate fugam. Quanquam omnino vox haec apud auctores significat idem, quod festinare, sed ita festinare, ne tempus legitimum antevertas, siquidem festinata recte dixeris etiam praepropera, maturata non dixeris. Neque dissident ab his, quae Suetonius tradit in hujus vita : Nihil, inquiens, minus in duce perfecto quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque illa jactabat :

Σπεῦδε βραδέως, ἀσφαλὴς γάρ ἐστ᾿ ἀμείνων ἢ θρασὺς

Στρατηγός.

Haec ferme Suetonius. Est autem versus trochaicus tetrameter catalecticus ex poeta quopiam, ut conjicio, decerptus, cui Caesar de suo subiecit στρατηγός. Cujus haec est sententia : Festina lente, nam qui tuto citraque lapsum rem gerit, melior est quam audax et confidens. Tutiora sunt enim, quae lentis consiliis providentur, quam quae calidis consiliis properantur.

Jam vero dictum idem Tito Vespasiano placuisse ex antiquissimis illius nomismatis facile colligitur, quorum unum Aldus Manutius mihi spectandum exhibuit argenteum, veteris planeque Romanae scalpturae, quod sibi dono missum aiebat a Petro Bembo patricio Veneto, juvene cum inter primos erudito, tum omnis literariae antiquitatis diligentissimo pervestigatore. Nomismatis character erat hujusmodi : altera ex parte faciem Titi Vespasiani cum inscriptione praefert, ex altera ancoram, cujus medium ceu temonem delphin obvolutus complectitur. Id autem symboli nihil aliud sibi velle quam illud Augusti Caesaris dictum, σπεῦδε βραδέως, indicio sunt monumenta literarum hieroglyphicarum. Sic enim vocantur aenigmaticae scalpturae, quarum priscis seculis multus fuit usus, potissimum apud Aegyptios vates ac theologos, qui nefas esse ducebant sapientiae mysteria literis communibus vulgo profano prodere, quemadmodum nos facimus, sed si quid cognitu dignum judicassent, id animantium rerumque variarum expressis figuris ita repraesentabant, ut non cuivis statim promptum esset conjicere, verum si cui singularum rerum proprietates, si peculiaris cujusque animantis vis ac natura cognita penitusque perspecta fuisset, is demum collatis eorum symbolorum conjecturis, aenigma sententiae deprehendebat ; veluti cum Aegyptii Osirim suum, quem eundem Solem esse putant, significare volunt, inscalpunt sceptrum imque eo speciem exprimunt oculi, nimirum innuentes hunc deum Solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Jovis oculum appellat antiquitas. Hujusmodi ferme refert Macrobius libro Saturnalium primo. Item annum hoc modo demonstrabant : effingebant serpentem ita circumvolutum, ut caudam ore teneret insertam, innuentes annum semper iisdem vicibus temporum reciprocantibus in sese recurrere. Unde Servius autumat apud Graecos ἐνιαυτοῦ vocabulum attributum anno, atque huc respexisse Maronem, cum ait :

Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Etiam si Horus Aegyptius, cujus extant duo super hujusmodi symbolis libri, serpentis scalptura non annum, sed aevum repraesentari tradit, annum autem tum Isidis, tum Phoenicis imagine. Scripsit his de rebus Plutarchus in commentario De Osiride, et Chaeremon apud Graecos, testimonio Suidae ; cujus ex libris excerpta suspicor ea, quae nos nuper conspeximus, hujus generis monumenta, in quibus etiam haec inerat pictura : primo loco circulus, deinde ancora, quam mediam, ut dixi, delphinus obtorto corpore circumplectitur. Circulus (ut indicabat interpretamentum adscriptum) quoniam nullo finitur termino, sempiternum innuit tempus. Ancora, quoniam navim remoratur et alligat sistitque, tarditatem indicat. Delphinus, quod hoc nullum aliud animal celerius aut impetu perniciore, velocitatem exprimit. Quae si scite connectas, efficient hujusmodi sententiam : Ἀεὶ σπεῦδε βραδέως, id est Semper festina lente.

Porro hoc scripturae genus non solum dignitatis plurimum habet, verumetiam voluptatis non parum, si quis modo rerum, ut dixi, proprietates penitus perspectas habuerit, id quod partim contingit sollerti contemplatione rerum causarumque naturalium, partim liberalium cognitione disciplinarum : veluti si quis ex Aristotelicis libris, quos De naturali auditu inscripsit, probe teneret analogiam quandam esse et similitudinem inter magnitudinem, motum ac tempus. Nam horum trium ununquodque pariter in eodem existunt, siquidem ut tempus adhaeret motui, ita motus adhaeret magnitudini. Quod in magnitudine punctum, hoc momentum in tempore, impetus in motu (liceat enim interim sic appellare, quod in motu minimum est atque indivisibile ; neque enim de vocibus laborandum, si de re conveniat.) Jam igitur si in recta linea magnitudinem consideres, duo puncta reperies, quorum alterum sit initium dumtaxat, alterum finis tantum, hoc est, unde quasi fluit longitudo et in quod desinit. In eadem si motum constituas, duos item reperies impetus, alterum, unde motus oritur, alterum, in quem desinit. Horum ea ratio est, ut qui initium est, tantum ejus motus initium sit, qui finis, tantummodo finis. Motum tempus necessario comitatur, est enim hujus veluti regula. Cujus naturam si separatim contemplare, duo vides momenta (liceat enim ita loqui) : alterum temporis illius initium, alterum finem. Rursum autem, si in eadem linea consideraris puncta magnitudinis, impetus motus, momenta temporis, quae media intercedunt inter initium et finem, vides horum uniuscujusque velut ancipitem esse naturam, etenim ad initium relata, fines sunt, ad finem initia. Proinde ubi finita erit magnitudo, ibi simul et finitus motus et tempus finitum sit oportet. Finita est autem ea magnitudo, in quam tale competit initium, ut idem finis esse non possit, talis, inquam, finis, ut in eundem non cadat ratio principii, id quod evenit in omnibus figuris excepta circulari, seu sphaerica. Nam ut in hac nullum certum est punctum, quod proprie dici queat initium, nullum item, quod ita sit finis, ut tantum eam recipiat appellationem, ita nec momentum hujusmodi ullum est, nec impetus. Unde consequitur, ut ibi neque finita sit magnitudo, neque motus finitus, neque finitum tempus. Rursum, ubi quodlibet magnitudinis punctum simul et initium et finis esse potest, ibi magnitudinem infinitam esse necesse est. Ad eandem rationem ubi quilibet impetus vel principium motus esse potest, vel finis, illic motus videtur infinitus. Demum ubi quodvis momentum simul vel initium temporis esse potest vel finis, ibi tempus infinitum oportet esse. Sed infinitum tempus aeternum vocamus, quod quidem aeterno respondet motui. Motus aeternus magnitudinem item aeternam requirit. Haec non possunt competere, nisi in sphaericam aut circularem magnitudinem. Unde philosophi quidam aeternitatem mundi collegerunt, quod animadverterent coeli universi siderumque et sphaericam esse figuram, et motum item esse sphaericum. Porro non solum in hujusmodi magnitudinem circuli ratio quadrat, verumetiam motus huic adhaerens circulus est quidam. Item tempus eum dimetiens motum non respuit appellationem circuli, quemadmodum testatur etiam Aristoteles quarto Περὶ τῆς φυσικῆς ἀκροάσεως libro. Haec igitur atque id genus alia, qui ex philosophorum disciplinis perdidicerit, is facile conjectabit, quamobrem Aegyptii circulo sempiternum tempus exprimere voluerint.

Jam vero delphini vim naturamque paucis inspiciamus. Tradunt auctores hunc incredibili velocitate et admirabili impetu reliquum animantium genus longo intervallo post se relinquere. Proinde Oppianus libro De naturis piscium secundo delphinos non cum quibuslibet avibus, sed cum aquilis confert :

Ὅσσον γὰρ κούφοισι μετ᾿ οἰωνοῖσιν ἄνακτες

Αἰετοὶ ἢ θήρεσσι μετ᾿ ὠμηστῇσι λέοντες,

Ὅσσον ἀριστεύουσιν ἐν ἐρπυστῇρσι δράκοντες,

Τόσσον καὶ δελφίνες ἐν ἰχθύσιν ἡγεμονῆες,

id est

Quippe citas quantum inter aves, insignis honore

Regali, reliquas aquila praevertitur omneis,

Imque feris leo crudivoris, saevique dracones

Serpentum in genere exsuperant, tantum impete delphin

Eximius vincit regnantes aequore pisces.

Confert et jaculo :

Διὰ γὰρ βέλος ὥστε θάλασσαν /

Ἵπτανται,

id est

Namque per aequora lata sagittae / More volant.

Denique confert etiam vento, vel turbini potius ac procellae ventorum :

Ἄλλοτε μὲν βαθὺ κῦμα διατρέχει ἠΰτε λαῖλαψ,

id est

Altas aliquando per undas / Turbinis in morem discurrit.

Plinius libro Historiae mundi nono, cap. octavo, Aristotelis secutus sententiam haudquaquam ab his discrepantia refert, videlicet delphinum omnium animalium pernicissimum esse, neque id solum inter maritimi generis, verum etiam volucri quavis ociorem, quovis acriorem telo. Singularem autem hujus velocitatem hoc potissimum argumento colligi, quod, cum os habeat longo dissitum intervallo a rostro, nempe medio poene ventre, quae res in consectandis piscibus non mediocrem illi moram afferat necesse est, neque enim nisi resupinus atque conversus corripit, tamen vix ullus est piscium qui illius effugiat celeritatem. Nec ignorat ipse hanc naturae dotem, sed veluti laudis animive causa certat aliquoties cum navigiis plenis velis euntibus. Est enim praecipue φιλάνθρωπος delphin, quin et παιδεραστήν aiunt nonnulli, et ob id capitalis est hostis crocodili, quo non aliud animal infensius homini. Itaque non pavescit hominem ut alienum, verum obviam navigiis venit, alludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela. Quin etiam in mugilum venatu apud stagnum Laternam magnifice declarat, quantum valeat celeritate, quantum polleat ingenio, quantum denique bene velit homini. Jam vero quid dicam de impetu vix credibili, siquidem ubi fame concitatus fugientem in vada ima persecutus piscem diutius spiritum continuit, non aliter quam arcu emissus ad respirandum emicat, tantaque vi exilit, uti plerumque vento turgentia vela navium saltu transvolet. Quod igitur symbolum magis conveniebat ad exprimendum acrem illum et indomitum animi impetum, quam delphini ? Porro ad significandam tarditatem cunctationemque non male quadrabat ἐχενηίς piscis, quem Latini remoram vocant, verum quoniam hujus figura parum cognobilis videbatur (nam praeterquam quod admodum pusillus est, nec ulla insigni nota discernitur), magis ad id placuit ancorae symbolum, quae, si quando periculose navigatur ob ventos nimium secundos, ibi cursum immoderatum navis figit ac retinet.

Itaque dictum hoc, σπεῦδε βραδέως, ex ipsis usque priscae philosophiae mysteriis profectum apparet, unde adscitum est a duobus omnium laudatissimis imperatoribus, ita ut alteri adagionis esset loco, alterii insignium vice, utriusque moribus ingenioque mire quadrans. Nunc vero in Aldum Manutium Romanum, ceu tertium heredem, devenit,

Haud equidem sine mente, reor, sine numine divum.

Nam hujus eadem, quae quondam Tito Vespasiano placuerunt, celebrantur insignia, non notissima modo, verumetiam gratissima quibuscumque ubivis terrarum bonae literae vel notae sunt vel carae. Neque vero symbolum hoc tum illustrius fuisse crediderim, cum inscalptum imperatorio nomismati negotiatorum manibus terendum circumferretur, quam nunc, cum ubique gentium, vel ultra Christiani imperii terminos, una cum omnigenis utriusque linguae voluminibus propagatur, agnoscitur, tenetur, celebratur ab omnibus, qui liberalium studiorum colunt sacra, praesertim iis, qui fastidita barbara ista pinguique doctrina ad veram atque antiquam adspirant eruditionem, ad quam restituendam vir is quasi natus et ab ipsis, ut ita dixerim, fatis factus scalptusque videtur : tam ardentibus votis unum hoc optat, tam infatigabili molitur studio, usque adeo nullum refugit laborem, ut literaria supellex et integra et sincera puraque bonis ingeniis restituatur. Quam quidem ad rem quantam jam attulerit momenti, tametsi fatis, poene dixerim, res ipsa nimirum indicat. Quod si pulcherrimis planeque regiis Aldi nostri votis deus aliquis bonis literis amicus aspiraverit et si quem numina laeva sinant, intra paucos annos illud futurum polliceor studiosis, ut quicquid est bonorum auctorum in quatuor linguis : Latina, Graeca, Hebraica, Chaldaica, tum autem in omni genere disciplinarum, id unius hujus opera, et plenum habeant et emendatum, nullamque jam literariae supellectilis partem quisquam desideret. Quod simul atque contigerit, tum vero palam fiet, quantum adhuc bonorum codicum in abdito sit, vel retrusum ob negligentiam, vel suppressum quorundam ambitione, quibus hoc unum cordi est, ut soli sapere videantur. Tum denique cognitum erit, quam prodigiosis mendis scateant auctores, etiam hi, qui nunc satis emendati putantur. Cujus rei si cui libebit velut ex degustatione conjecturam facere, Plinianas epistolas, quae propediem ex Aldina officina prodibunt in lucem cum vulgatis exemplaribus conferat, quodque ibi deprehenderit, idem in aliis expectet auctoribus. Herculanum mehercule facinus ac regio quodam animo dignum, rem tam divinam quasi funditus collapsam orbi restituere, latentia pervestigare, eruere retrusa, revocare extincta, sarcire mutila, emendare tot modis depravata, praecipue vulgarium istorum excussorum vitio, quibus unius etiam aureoli lucellum antiquius est quam vel universa res literaria. Adde iis, quod, quantumlibet exaggeres eorum laudem, qui respublicas sua virtute vel tuentur, vel etiam augent, in re certe profana, tum angustis circumscripta spaciis versantur. At qui literas collapsas vindicat, nam id poene difficilius quam genuisse, primum rem sacram molitur et immortalem, tum non unius alicujus provinciae, sed omnium ubique gentium, omnium seculorum negotium agit. Postremo quondam principum hoc munus erat, inter quos praecipua Ptolemaei gloria. Quanquam hujus bibliotheca domesticis et angustis parietibus continebatur, Aldus bibliothecam molitur, cujus non alia saepta sint, quam ipsius orbis. In hanc digressiunculam non abs re mihi videor expatiatus, nempe quo studiosi hoc impensius his insigniis et faveant et delectentur, postea quam cognoverint a tam inclitis auctoribus fluxisse : praeterea, quid sibi velint, intellexerint, denique cum meminerint, quantum bonae rei delphinus ille polliceatur, si quis modo deus pulcherrimis conatibus dexter adfuerit.

A diverticulo repetetur fabula, si prius exposuero querelam de typographis quibusdam pessime de re literaria merentibus. Non est nova querimonia, nunquam tamen justior quam hisce temporibus, quibus haec mihi, quarta, ni fallor, parabatur aeditio. Ea fuit anno 1525. Venetorum urbs multis quidem nominibus celeberrima, per Aldinam tamen officinam celebrior est, adeo ut quicquid librorum istinc adfertur ad exteras nationes, ob civitatis tantum titulum ilico sit vendibilius. Atqui ejus nominis lenocinio sordidi quidam typographi sic abutuntur, ut vix ab ulla civitate nobis veniant auctores impudentius depravati, nec ii sane quilibet, sed omnium primi, velut Aristoteles, M. Tullius et Quintilianus, ne quid querar de sacris voluminibus. Curatum est legibus, ne quis consuat calceum, ne quis faciat scrinium, nisi fuerit ab ejus opificii sodalitio comprobatus ; et tantos auctores, quorum monumentis etiam religio debetur, emittunt in vulgus adeo literarum ignari, ut ne legere quidem possint, adeo ignavi, ut nec religere libeat, quod excuditur, adeo sordidi, ut citius patiantur sex milibus mendarum oppleri bonum librum quam paucis aureolis velint conducere, qui praesit castigationi. Nec ulli magnificentius pollicentur in titulis, quam qui impudentissime depravant omnia. Ex legum auctoritate datur redhibitio, si quis pannum ut cocco tinctum vendiderit, si deprehendatur in tinctura nihil additum cocci ; quin multa afficitur quisquis in hujusmodi mercibus fucum fecit ; et lucro suo, vel furto potius fruitur, qui eadem opera tot hominum milibus imponit ? Olim et in describendis libris adhibebatur religio non minor, quam nunc adhibetur in notariis publicis ac juratis, certe major debebatur ; nec aliunde tam prodigiosa librorum confusio profecta est, quam quod obscuris quibuslibet et monachis imperitis, mox etiam mulierculis citra delectum rei tam sacrae tractatio committebatur. At quantulum est mali, quod adfert scriba negligens aut indoctus, si conferas typographum ? Et hic oscitant leges publicae : punitur, qui vendit pannum apud Britannos tinctum pro panno tincto apud Venetos, et audacia sua fruitur, qui meras cruces et ingenii tormina vendit pro bonis auctoribus. Dices : non est venditoris emptori praestare quodvis vitium. Certe hic debebat esse, si titulus promittit exactam diligentiam, et liber scatet mendis. Et sunt errata, quae nec ab eruditis statim deprehenduntur ; jam typographorum innumerabilis turba confundit omnia, prasertim apud Germanos. Non licet cuivis pistorem esse, typographia quaestus est nulli mortalium interdictus. Nec tutum est quidvis pingere aut loqui, at quamvis materiam excudere fas est. Ubi terrarum non volitant novorum libellorum examina ? Quorum si singuli adferrent aliquid scitu dignum, tamen ipsa turba studiis vehementer officeret vel ipsa satietate, quae bonis in rebus est multo perniciosissima, vel hoc ipso, quod his velut illecebris animi hominum natura apsicori et novarum rerum avidi sevocentur a lectione veterum scriptorum, quibus nihil melius proferri potest, etiam si non inficior a neotericis aliquid inveniri posse, quod illos fugerit. Existere potest, verbi causa, qui doceat aliquid, quod latuerit Aristotelem, nullum tamen arbitror exoriturum, qui philosophiae corpus tradat absolutius, quam ille tradidit ; sic erit fortassis, qui in literis sacris videat quaedam, quae fefellerint Chrysostomum aut Hieronymum, at non arbitror fore, qui in summa praestet, quod illi praestiterunt.

Nunc illis propemodum antiquatis, omnibus omnium naeniis terimus horas. Negligentur interim honestae disciplinae cum suis auctoribus, collabitur auctoritas senatuum, conciliorum, scholarum, jureconsultorum ac theologorum. Quod si res pergat, qua coepit, futurum est, ut, summa rerum ad paucos redacta, barbarica quaedam tyrannis sit apud nos, qualis est apud Turcas. Unius aut paucorum libidini parebunt omnia nec erunt politiae civilis ulla vestigia, sed militari violentia gubernabuntur universa. Jacebunt omneis honestae disciplinae, lex una vigebit : sic vult ὁ κοσμοκράτωρ. Religionis antistites aut nullo erunt in precio, aut si quid habebunt opum dignitatisve, id totum serviet iis, quorum non judicio, sed nutu ac renutu temperabuntur omnia. Quanto melius consuleretur rebus humanis, si quemadmodum in elementis mundi alia ab aliis sic temperantur, ut aeterno foedere consistant omnia, sic in republica sua cuique legitima maneret auctoritas : populo tribueretur, quod aequum est, senatui ac magistratui tantum concederetur, quantum eruditio, leges et aequitas pateretur, episcopis ac sacerdotibus suus maneret honos, nec monarchis negaretur, quod debetur. Horum omnium concors discordia et eodem tendens varietas longe fidelius servaret reipublicae statum quam nunc, dum quisque ad se rapere conatur omnia. Ne familia quidem potest consistere, nisi maritus functionis partem cedat uxori, ni discrimen sit inter liberos et servos, et nisi servi quoque non pro jumentis habeantur, sed pro hominibus ; postremo nisi discrimen sit inter servum et servum, ut qui liberaliter serviunt, habeantur indulgentius ac praemium officiorum expectent libertatem.

Dicet hic aliquis : Heus, divinator, quid haec ad typographos ? Quia non nullam mali partem invehit horum impunita licentia. Implent mundum libellis, non jam dicam nugalibus, quales ego forsitan scribo, sed ineptis, indoctis, maledicis, famosis, rabiosis, impiis ac seditiosis, et horum turba facit, ut frugiferis etiam libellis suus pereat fructus. Provolant quidam absque titulis aut titulis, quod est sceleratius, fictis. Deprehensi respondent : Detur, unde alam familiam, desinam tales libellos excudere. Aliquanto meliore fronte respondeat fur, impostor aut leno : Da, qui vivam, et desinam his artibus uti, nisi forte levius crimen est clam minuere rem alienam quam palam eripere famam alienam, aut sine vi ad quaestum abuti alienove corpore quam vitam alterius ac famam vita quoque cariorem impetere.

Sed querelae jam dudum satis. Indicandum est remedium. Mitigabitur hoc malum, si principibus ac magistratibus curae fuerit, ut, quantum fieri potest, excludantur otiosi, quo potissimum bella mercenaria nobis progignunt ; deinde si improbis, quos nec ratio nec pudor cohibet, leges ostendant fustem paratum, ni se verterint ad meliora ; deinde conantibus ea, quae faciunt ad publicam utilitatem, si viribus destituantur, succurrant praemia vel a principibus, vel ab episcopis et abbatibus, vel ex aerario publico. Nam a negotiatoribus, qui se plerique Mammonae dedicarunt, fortassis improbum sit tale officium exigere. Qui extructo altari sepulcrove, qui suspensa tabula aut statua posita sibi promittunt nomen apud posteros, quanto vivaciorem famam hac via sibi pararent ! Ex multis unum exemplum proferam. Vix alius in enarrandis sacris voluminibus dexterius versatus est quam divus Joannes Chrysostomus, nec alius scriptor magis accommodus his, qui se parant ad munus contionandi. Et scripsit plurima, quorum bonam partem habemus utcumque versam, sed plerique depravatis, nonnullis etiam admixtis, quae nihil habent Chrysostomi. Quanta vero lux accederet sacris studiis, si tantus doctor totus haberetur Graecus et emendatus, aut certe sic haberemus eum loquentem Latine, quemadmodum loquitur Graece ! Non hic commemorabo, quot modis pereant magnatibus pecuniae, quantum absumant, alea, scorta, compotationes, profectiones non necessariae, pompae, bella quaesita, ambitio, colax, morio, ludio. Saltem ex his, quae turpiter pereunt, aliquam portionem decidant vel utilitati publicae, vel suae gloriae, vel utrique.

Aldo haec molienti quis non favit eruditorum ? Quis non suggessit aliquid, quod illum laboribus tantis imparem sublevaret ? Quoties ad illum ab Hungaris ac Polonis missa sunt ultro vetusta exemplaria, non sine honorario munere, ut ea justa cura publicaret orbi  ! Quod Aldus moliebatur apud Italos (nam ipse concessit in fata, quanquam gratiosi nominis titulo adhuc commendatur officina), hoc Joannes Frobenius molitur apud Cisalpinos non minore studio, quam Aldus nec prorsus infeliciter, sed, quod negari non potest, impari lucro. Si causam requiras, ex multis hanc unam esse puto, quod non est idem ingeniorum candor apud nos, qui est apud Italos, sane quod ad rem attinet literariam. Nec enim vereor praedicare, quod sum expertus. Cum apud Italos ederem proverbiorum opus homo Batavus, quotquot illic aderant eruditi, ultro suppeditabant auctores nondum per typographos evulgatos, quos mihi suspicabantur usui futuros. Aldus nihil habebat in thesauro suo, quod non communicaret, idem fecit Joannes Lascaris, Baptista Egnatius, Marcus Musurus, Frater Urbanus. Quorundam officium sensi, quos nec de facie, nec de nomine noveram. Venetiam nihil mecum apportabam, praeter confusam et indigestam operis futuri materiam, idque ex evulgatis dumtaxat auctoribus. Magna mea temeritate simul utrique sumus aggressi : ego scribere, Aldus excudere. Summa negotii intra menses plus minus novem confecta est, et interim mihi cum calculo malo nondum noto res erat. Hic mihi cogita quanta pars utilitatis abfutura fuerit, nisi docti libros manu descriptos suppeditassent. In his erant opera Platonis Graeca, Plutarchi Vitae, ejusdem Moralia, quae sub finem operis mei coepta sunt excudi. Athenaei Dipnosophistae, Aphthonius, Hermogenes cum commentariis, Aristotelis Rhetorica cum scholiis Gregorii Nazianzeni. Aristides totus cum scholiis, commentarioli in Hesiodum ac Theocritum, Eustathius in totum Homerum, Pausanias, Pindarus cum accuratis commentariis. Proverbiorum collectio titulo Plutarchi, rursus alia titulo Apostolii, cujus libri nobis copiam fecit Hieronymus Aleander. Erant et alia minuta, quae vel non succurrunt, vel non attinet referre. Horum nihil adhuc fuerat typis evulgatum. Nunc vicissim accipe candorem amici cujusdam Cisalpini, quem in praecipuis habeam nec habere desii, quandoquidem amici mores nosse oportet, non odisse. Cum adornarem aeditionem Venetam, forte videram apud illum Suidam, cujus margines habebant paroemias annotatas. Opus erat ingens, et erant evolvenda plurima. Cupiens igitur hoc laboris lucrifacere, rogavi faceret ejus voluminis copiam vel ad horas paucas, dum puer notulas in meum codicem transcriberet. Iterum atque iterum roganti pernegavit. Cum nullum obtestationis genus non admovissem nec exorarem, rogabam, num ipse haberet in animo edere proverbia, me cessurum perlibenter hoc opus felicius tractaturo. Dejerabat nihil esse tale. Quid igitur, inquam, te movet ? Tandem veluti tormentis adactus fassus est haec jam evulgari, per quae docti hactenus fuissent vulgo mirandi. Hinc illae lacrimae ! Latitant in collegiis ac monasteriis Germanorum, Gallorum et Anglorum pervetusti codices, quos exceptis paucis adeo non communicant ultro, ut rogati vel celent, vel pernegent, vel iniquo precio vendant usum, decuplo aestimatorum codicum. Tandem pulchre servatos vel caries tineaeque corrumpunt, vel fures auferunt. Magnates autem adeo non adjuvant sua benignitate rem literariam, ut existiment nullam pecuniam perire perditius, quam quae in tales usus consumitur ; neque quicquam omnino placet illis, unde non vectigal aliquod tollitur. Quod si pari candore principes Cisalpini prosequerentur honesta studia cum Italis, Frobeniani serpentes non tantum abessent ab opibus delphinis Aldini. Ille lente festinans non minus auri sibi peperit quam nominis, utroque dignus ; Frobenius, dum baculum semper erectum gerit, non alio spectans quam ad publicam utilitatem, dum a columbina simplicitate non recedit, dum serpentum prudentiam magis exprimit insigniis suis quam factis, fama potius dives est quam re.

Sed digressionum jam modus esto, nunc ad adagionis enarrationem nostra sese referat oratio. Trifariam uti licebit proverbio. Primum, si quando admonebimus, diutius deliberandum, priusquam aggrediare negotium : postea, quam statueris, tum velociter peragendum, ut ad consultandi moram pertineat ancora, ad conficiendi celeritatem delphinus. Huc pertinet Salustianum illud : Antequam incipias, consulto, ubi consulueris, mature facto opus est. Quam sententiam Aristoteles recenset sexto Moralium libro tanquam vulgo jactatam : Aiunt, inquiens, de quibus jam deliberaris ea celeriter esse peragenda, cunctanter autem consultandum. Cujus auctorem Biantem fuisse testatur Laertius, qui solitus sit admonere βραδέως ἐγχείρειν τοῖς πραττομένοις, ὃ δ᾿ ἂν ἕλῃ, βεβαίως τηρῶντα διαμένειν, id est cunctanter aggrediendum negotium, verum in suscepto constanter perseverandum. Nec admodum abludit hinc mimus ille, Publianus, opinor :

Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius.

Item ille :

Deliberare utilia mora tutissima est.

Adde iis proverbium illud : Ἐν νυκτὶ βουλή, id est In nocte consilium. Praeterea Sophocleum illud in Oedipo tyranno :

Φρονεῖν γὰρ οἱ ταχεῖς οὐκ ἀσφαλεῖς,

id est

Periculosa est praepropera prudentia.

Addendum his illud Platonis, quod alibi citavimus : Qui plus satis festinat initio, serius ad finem pervenit. Paulo diversius est, sed tamen ad hanc referendum formam, quod ait Quintilianus, praecox illud ingeniorum genus non temere pervenire ad frugem, et quod vulgo dicunt, qui pueri adhuc et velut ante tempus sapiunt, eos in senectute stultos evadere. Quod Accius approbare videtur, qui apud Gellium ait sibi in juvenilibus ingeniis itidem ut in pomis immaturis placere acerbitatem, nam haec demum maturescere ; porro maturitas tempestivam adfert suavitatem, reliqua ante tempus putrescere. Alter usurpandi modus fuerit, cum admonebimus affectus animi rationis velut habenis reprimendos esse ; siquidem Plato animum hominis in treis partitus parteis : rationem, iracundiam, concupiscentiam, in hoc philosophiae summam sitam esse putat, si affectus pareant rationi non aliter quam regi, cui quidem ob id ipsum sedem in cerebro velut in arce datam existimat. Peripatetici, quorum signifer Aristoteles, affectus, qui sunt animorum impetus quidam, ceu stimulos quosdam a natura datos existimant, quibus ad virtutis usum excitemur, quanquam reclamantibus Stoicis, et nominatim Seneca in libris, quos ad Neronem scripsit de ira. Putant enim affectus hujusmodi non modo nihil conducere ad virtutem, verum etiam officere. Quanquam ne isti quidem infitias eunt in animo sapientis illius, quem imaginantur, relinqui primos impetus, antevertere solitos rationi, quos funditus extirpare non queas, verum ii, ne consequatur ascensio, protinus a ratione rejiciuntur. Hoc innuit Homerus, cum Iliados primo Pallas a tergo adstat Achilli, jamque manum admoventem gladio, coercet. Igitur violentos illos animi motus, delphinum recte dixeris, ancoram moderatricem sapientiam. Seneca scripsit nulli rei prodesse moram nisi iracundiae. Immo quidquid impense cupimus aut odimus, ibi salutaris est mora. Plutarchus in Apophthegmatis Romanorum narrat Athenodorum philosophum, cum ob senium impetrasset ab Octavio Augusto veniam redeundi domum, admonuisse illum, ut ne quid iratus diceret faceretve, prius quam viginti quatuor graecorum literas apud se nominatim recensuisset. Quo audito, respondit, sibi illo adhuc opus esse, quo disceret et tacendi artem, atque hoc praetextu totum annum hominem apud se detinuit. Huc spectat etiam Terentianum illud : Vide, ne nimium calidum hoc sit modo. Sunt autem quaedam ingenia, quibus calcaribus est opus, sunt, quibus freno. Proinde recte veteres illi a delphino ancoram complecti voluerunt quod oporteat alterum altero temperari, et utrumque cum altero conjungi, quo videlicet ejusmodi quidam animi habitus exsistat, qualem Plato conflari putat ex musica gymnasticaque, si pariter exerceantur.

Tertia utendi ratio fuerit, cum admonebimus, in omni negotio vitandam praecipitem celeritatem, quod vitii quibusdam ingeniis peculiariter insitum est, ut illis in omni re quantulacumque mora longa videatur. Hujusmodi festinationis comites esse solent error et poenitentia, juxta versiculum illum apud Graecos celebrem :

Προπέτεια πολλοῖς ἐστὶν αἰτία κακῶν,

id est

Multis malorum est causa praecipitantia.

His occinendum nobile illud Catonis dictum : Sat cito, si sat bene, cujus mentionem fecit divus Hieronymus scribens ad Pammachium in haec verba : Scitum est illud quoque Catonis : Sat cito, si sat bene, quod nos quondam adulescentuli, cum a perfecto oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, cum omne Athenaeum scholasticorum vocibus consonabat : Sat cito, si sat bene. Hactenus Hieronymus. Quadrabit et in illos, qui praepropere famam affectant, maluntque paratam ac magnam quam solidam et perpetuam. Solent enim praecocia subito flaccescere, quod autem paulatim accrescit, durabile est. Horatius :

Crescit occulto velut arbor aevo

Fama Marcelli.

Et Pindarus in Nemeis hymno octavo : Αὔξεται δ᾿ ἀρετά, χλωραῖς ἐέρσαις ὡς ὅτε δένδρον ἄσσει, / σοφοῖς ἀνδρῶν ἀερθεῖσα ἐν δικαίοις τε, πρὸς ὑγρὸν / αἰθέρα, id est Augescit autem virtus, veluti cum arbor virenti rore surgit, sapientes inter viros sublata justosque ad liquidum aethera. In summa, quicumque vel socordia peccant vel immoderato impetu, iis illud Octavii Caesaris σπεῦδε βραδέως, simul symbolum illud olim Titi Vespasiani, nunc Aldinum, oportebit in memoriam revocare, ut delphini atque ancorae meminerint.

Index Adagiorum