I. 10. Aestate paenulam deteris. c

Ἐν θέρει τὴν χλαῖναν κατατρίβεις, id est Aestate paenulam deteris. Refertur a Zenodoto, Diogeniano, Suida. Recte dicetur in eum, qui res necessaris temere nec in tempore profundit aliquando futuras usui, si serventur. Id quod vulgo factitant adulescentes, qui facultates patrias stulte prodigunt in juventa, quibus sustinenda fuerat imbecillitas senectae. Neque male quadrabit in eos, qui corporis vires in voluptatibus frustra consumunt, quas in obeundis negotiis seriis postea sunt desideraturi. Nam χλαῖνα summa vestis est, quae pro tempore sumitur ad ventos, pluviam frigusve depellendum, quasi Latine dicas paenulam. Juvenalis : Et multo stillaret paenula nimbo. Quanquam et Latini laenae vocabulo utuntur pro eo, quod Graeci χλαῖναν appellant. Nonius indicat esse genus vestis militaris, quae sit omnium extima veluti chlamys, pallium et paenula. Apud Diogenem Laertium tale quiddam objicit Philemon comicus in Cratetem, quod aestate gereret pallium crassum, hieme laceram tunicam, videlicet quo disceret temperantiam ac tolerantiam.

Index Adagiorum