I. 1. Oculis magis habenda fides quam auribus. c

Ὠντίων πιστότεροι ὀφθαλμοί, id est Oculis credendum potius quam auribus. Quae cernuntur, certiora sunt quam quae audiuntur. Item Horatius :

Nec retinent patulae commissa fidelius aures.

Idem in Arte poetica :

Segnius irritant animos demissa per aurem,

Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae

Ipse sibi tradit spectator.

Quanquam id quidem paulo alienius. Propius huc pertinet quod Plautus manus lenae vocat oculatas, non auritas, ut quae id demum crederent, quod viderent. Rursum, quod historia quam gestarum rerum esse volunt, dicta sit παρὰ τὸ ἱστορεῖν, quod est videre. Postremo figmentum illud Vergilianum de duabus apud inferos portis : eburna, qua significant ea quae per os exeunt ob dentium eburnum candorem, et cornea, qua quae conspiciuntur oculis, volunt intelligi ob pupularum nigrorem. In summa ad cognitionem magis faciunt aures, ad fidem faciendam certiores sunt oculi. Unde et vulgo, si quis fabulam narret parum verisimilem, rogare consuevimus, num ea conspexerit. Quod si neget, verum audisse modo, ridetur. Proverbium refertur in epistola Juliani ad Leontium : Ὁ λόγος ποῖος ὁ Θούριος ὦτα εἶπεν ἀνθρώποις ὀφθαλμῶν ἀπιστότερα, id est Sermo quidam Thurius dixit aures hominibus minus esse fideles, quam oculos. Thurium appellavit, indicans Herodotum dicti auctorem vel ob impetum divinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit et mortuus est. Sumptum est autem ex Clione : Ὦτα γὰρ τυγχάνει ἀνθρώποισιν ἐόντα ἀπιστότερα ὀφθαλμῶν, id est Nam aures hominibus minus fideles sunt quam oculi.

Index Adagiorum