I. 1. Nihil ad Parmenonis suem. x

Οὐδὲν πρὸς τὴν Παρμένοντος ὗν, id est Nihil ad Parmenonis suem. De aemulatione dictum, quae longo intervallo abesset ab eo quod imitaretur. Plutarchus in Symposiacis, quintae decadis secundo problemate, quo pacto natum sit adagium narrat ad hanc ferme sententiam : Parmeno quispiam fuit ex hominum eorum genere, qui nostris etiam temporibus varias animantium et hominum voces ita scite imitantur ac repraesentant, ut audientibus tantum, non etiam videntibus verae, non imitatae voces videantur. Neque desunt quos hoc artificium majorem in modum delectet. Parmenon igitur hac arte vulgo ut jucundissimus ita etiam celeberrimus fuisse perhibetur ; quem cum reliqui conarentur aemulari ac protinus ab omnibus diceretur illud : Εὖ μέν, ἀλλ᾿ οὐδὲν πρὸς τὴν Παρμένοντος ὗν, hoc est Recte quidem, verum nihil ad Parmenonis suem, quidam prodiit veram suculam sub alis occultatam gestans. Hujus vocem cum populus imitaticiam esse crederet statimque, sicut solent, reclamarent : Τί οὖν αὕτη πρὸς τὴν Παρμένοντος; id est Quid haec ad Parmenonis suem ? vera sue deprompta ac propalam ostensa refellit illorum iudicium, utpote non ex vero sed ex imaginatione profectum. Meminit idem Parmenonis ac suis adumbratae in commentariis De audiendis poetis. Nec intempestiviter utemur hoc adagio, quoties aliquis opinione deceptus de re perperam judicat. Veluti si quis epigramma parum eruditum ac neotericum supra modum admiraretur persuasus antiquum esse. Rursum, si quod antiquum esset et eruditum, ceu nuperum damnaret. Tantum enim valet haec imaginatio, ut eruditissimis etiam viris in judicando imponat.

Index Adagiorum