AD INTELLIGENDOS AVTORES CONDVCERE PAROEMIAM
Jam ut non sit alius paroemiarum usus, certe ad intelligendos optimos quosque, hoc est vetustissimos auctores, non utiles modo sunt, verumetiam necessariae. In quibus cum pleraque sunt depravata, tum hae vel depravatissimae sunt, propterea quod fere aenigmaticum quiddam habent, ut etiam a mediocriter eruditis non intelligantur ; tum quod plerumque velut ex abrupto interseruntur nonnunquam etiam mutilatim ut Ἄνω ποταμῶν id est Sursum fluminum ; aliquoties unico verbo notantur ut apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum : Subveni, quaeso, dum est ἀρχή [Att., 10, 10] id est principium. Indicat autem illud proverbium :
id estἈρχὴν ἰᾶσθαι πολὺ λώιον ἠὲ τελευτήν,,
Haec itaque multum offundunt tenebrarum, si ignorentur. At rursum lucis plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Hinc illae tum Graecorum tum Latinorum codicum prodigiosae depravationes, hinc foedi interpretum lapsus Graeca Latine vertentium, hinc quorundam etiam eruditorum in enarrandis auctoribus ridicula somnia meraque deliramenta. Quorum equidem hoc loco nonnulla referrem, nisi placabilius judicarem meoque accommodatius instituto, ut nostris perlectis commentariis sua cuique cogitatio suggerat, quantopere magni nominis scriptores quibusdam in locis delirarint. Denique fit nonnunquam, ut scriptor tacite ad proverbium alludat ; quod si nos fugerit, etiam si videbitur intellecta sententia, tamen magna voluptatis pars aberit ignorata paroemia. Quod genus est Horatianum illud : Equus ut me portet, alat rex. [Epist., I, 17, 20] Et apud Vergilium : Fatis nunquam concessa moveri / Apparet Camarina procul. [Aen., III, 700] Subest enim in illoproverbium : Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει, in hoc Μὴ κινεῖν τὴν Καμάριναν.Principio praestat quam fini adhibere medelam.