Prolegomenon 6

Liminaria AD QVOT RES VTILIS PAROEMIARVM COGNITIO

Reliquum est, ut paucis ostendamus non minus utilitatis inesse proverbiis quam olim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiarum cognitio cum ad alia permulta tum potissimum ad quatuor : ad philosophiam, ad persuadendum, ad decus et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque auctores. Principio, ne cui mirum videatur quod proverbia dixerim ad philosophiae scientiam pertinere, Aristoteles apud Synesium existimat nihil aliud esse paroemias quam reliquias priscae illius philosophiae maximis rerum humanarum cladibus extinctae. Easque servatas esse partim ob compendium brevitatemque partim ob festivitatem ac leporem, ideoque non segniter nec oscitanter, sed pressius ac penitius inspiciendas. Subesse enim velut igniculos quosdam vetustae sapientiae, quae in pervestiganda veritate multo fuerit perspicacior quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus item in commentario, cui titulum fecit Quo pacto sint audiendi poetae, veterum adagia simillima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res ac divinae minutulis et in speciem poene ridiculis ceremoniis significari solent. His enim tam brevibus dictis per involucrum quoddam eadem innui, quae philosophiae principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi velle paroemiam illam Hesiodiam Πλέον ἥμισυ παντός, quam quod Plato tum in Gorgia tum in libris politicis tam multis argumentis conatur ostendere : Βέλτιον εἶναι τὸ ἀδικεῖσθαι τοῦ ἀδικεῖν, id est Satius esse injuriam admittere quam injuriam ferre. Quod autem unquam dogma proditum est a philosophis vel ad recte instituendam vitam salubrius vel Christianae religioni vicinius ? At rem tantam videlicet tantillum proverbiolum complectitur Πλέον ἥμισυ παντός, id est Dimidium plus toto. Nam qui totum aufert, is alterum fraudat, ut cui nihil reliqui faciat. Contra, qui dimidium dumtaxat accipit, is aliqua parte fraudatus videtur. Praestat autem fraudari quam fraudare. Praeterea si quis Pythagoricum illud Κοινὰ τὰ τῶν φίλων, id est Communes res amicorum, diligentius penitiusque discutiat, nimirum inveniet in tam brevi dicto felicitatis humanae summam esse comprehensam. Quid enim aliud agit Plato tot voluminibus quam ut communitatem persuadeat et hujus auctorem amicitiam ? Quae si mortalibus persuaderi queat, ilico facessant e medio bellum, invidia, fraus, breviter universum malorum agmen semel e vita demigret. Quid aliud egit princeps nostrae religionis Christus ? Nimirum unicum dumtaxat praeceptum mundo tradidit caritatis admonens ab ea una summam et legum et prophetarum pendere. Aut quid aliud hortatur caritas quam ut omnium omnia sint communia ? Videlicet, ut amicitia coagmentati cum Christo glutino nimirum eodem, quo ille cum Patre cohaeret, absolutissimam illam communionem quoad licet imitantes, per quam ille et Pater idem sunt, nos item idem cum illo simus et, ut ait Paulus, unus spiritus et una caro cum Deo efficiamur, jamque amicitiae jure omnia illi nobiscum, omnia nobis cum illo sint communia. Deinde paribus amicitiae vinculis alii cum aliis inter nos copulati velut ejusdem capitis membra, tanquam idem et unum corpus et eodem animemur spiritu, iisdem doleamus, iisdem gaudeamus. Id quod etiam mysticus ille panis e pluribus granis in eandem coactus farinam et vini potus e multis racemis in eundem liquorem confusus admonet. Postremo, ut cum summa rerum creatarum sit in Deo, Deus vicissim in omnibus, omnium universitas velut in unum redigatur. Vides quantum philosophiae vel theologiae magis oceanum nobis paroemia tantilla aperuit.

Index Adagiorum