Epistola 6

Liminaria Des. Erasmus Roterodamus clarissimo puero Carolo Montioio S.D.

Ut vere γνήσιος sis patris ornatissimi filius, ut vere bonorum illius haeres, Carole fili carissime, praecipua tibi cura sit oportet, ne quid a paternis ornamentis degeneres teque magis in virtutum quam in facultatum paternarum successionem pares. Quanquam enim ille est antiquissimis majorum imaginibus illustris, nec deest splendori generis justa divitiarum copia, tamen si totum illum aestimes, literarum ornamentis ac opibus non paulo tum illustrior est tum opulentior quam stemmatis aut possessionibus. Atque in possessiones caeteras liberos succedere parentibus, nisi vita defunctis, nec mos nec lex patitur ; eorum vero quae praecipua bona sunt, oportet liberos jam inde a teneris unguiculis hereditatem capessere.

Optat hoc ardentissimis votis amantissima tui patris pietas, et jacta sunt ad id praeclara fundamenta degustatis utriusque literaturae primordiis, quantum quidem ista fert aetas. Et habes ad profectum undique stimulos et calcaria nequaquam obtusa : primum ipsum parentem, deinde generosissimam puellam ac tibi ferme parem aetate, Mariam principem, ex Rege docto, Regina docta nec minus pia prognatam, quae jam scribit literas et bene Latinas et indolem tali genere dignam prae se ferentes ; tum Moricae familiae tot puellas, veluti quendam Musarum Chorum, ut existimem nihil opus ultro currentem incitare.

Tantum illud admonere visum est, ut quoniam Adagiorum opus jam olim nomini paterno dicatum est, in hujus quoque possessionis consortium temet inseras ; parenti quidem nihil laudis detracturus, operi vero non parum splendoris additurus, tibi denique, nisi me fallit animus, fructum haudquaquam poenitendum conciliaturus. Nihil est novum idem monumentum pluribus inscribi et, si novum esset, responderem patrem et patri simillimum filium pro uno potius quam pro duobus habendos esse. Quid enim aliud est filius quam pater in altero repubescens ? Et fortasse patri non satis vacat per aulica negotia talibus curis intendere ; tibique jam veluti fessus hanc lampadem tradit.

Legito igitur, mi Carole, patri consecratum opus et inter legendum Erasmum, quondam patris tui praeceptorem, tecum loqui putato.

Dominus Iesus servet ac prosperet vitam tuam omnem, puer ornatissime.

Datum Basileae Id. August. Anno Domini, M.D.XXVIII.

Index Adagiorum