Epistola 2

Liminaria Erasmus Rotterodamus studiosis omnibus salutem dicit

Jam me suppudere coeperat hujus operis toties renascentis, optime lector, et eorum querelas arbitrabar propemodum esse justas, qui causabantur hoc aeditionum genere loculos exhauriri studiosorum ; quin et ipsi argumento mihi videbar operam justam impendisse ; cum ecce, felix quidam casus indicavit nobis quod alioqui perpetuo fallere poterat. Comperimus mire cessatum in numeris librorum et capitum citatorum, item in literis, quibus Graeci praenotant libros Homericos. In his hoc facilior fuit lapsus, quod taedio laboris fere notulis indicamus numeros et aliquot Graecae literae, quod ad figuram attinet, conveniunt cum Latinis, cum sono sint diversae ; veluti rho Graecum P Latinum videtur et X Latinum non discrepat a chy Graeco. Nec hoc genus erratorum facile deprehenditur a quamlibet erudito castigatore, ne ab ipso quidem operis parente. Cum enim opus tam grande totum fere constet recensendis auctoribus, libris, capitibus, quis sit adeo felici memoria, ut statim numerum corruptum deprehendat aut quis tam otiosus taediive patiens, ut singulas citationes examinet ex ipsis auctoribus ? praesertim cum aliquoties ob unam literam depravate positam fuerit tota Homeri tum Ilias tum Odyssea percurrenda. Et tamen hoc quoque molestiae fuit nobis devorandum, nisi maluissemus lectorem tot locis vel falli, vel torqueri.

Jam opus ad medium usque processerat, priusquam haec cura serio tangeret animum nostrum. Proinde si quid in prioribus paginis fefellerat, seorsum annotatum impartivimus ; et si quid praeterea vel nos vel castigores operis fugerat : quae sane paucissima sunt. Sicubi literula vel inversa est vel subsiliit vel obscurata est, quoniam accidit rarissime nec torquet eruditum lectorem, non visum est operaeprecium annotare. Super haec auctarium haudquanquam mediocre proverbiorum adjecimus : non quod volumen inanibus digressionibus sit oneratum, sed rebus necessariis factum instructius.

Quoniam autem in hoc argumenti genere corrigendi locupletandique nullus est finis, si vita longior dabitur, et si quid occurret in auctoribus, qui nunc subinde novi proferuntur in lucem, non contaminabitur opus, sed grata coronis adjicetur. Ita fiet ut lector nec sumptu gravetur nec aliquo studiorum fructu fraudetur. Quod si me Deus terris eripuerit, etiam atque etiam obsecro et obtestor posteros, ut integra conservent quae tantis laboribus a nobis restituta sunt ; et si quid nacti fuerint vel aliud vel melius his, quae nos tradidimus, ne faciant in opere alieno quod nunc in lexicis fieri videmus et olim in collectaneis decretorum et sententiarum theologicarum factum didicimus, ut postremus operis alieni contaminator laudem universam ferat : sed aut novum opus edat suo nomine qui velit, aut si quid habet quod vel corrigat vel doceat, nostrum imitatus exemplum appendicibus rem agat.

Non haec scribo quod mihi magnopere curae sit penes quem sit operis titulive gloria, sed quod studia quoque suos habent ardaliones ; qui quo sunt indoctiores, hoc irreligiosius admovent manus alienis operibus, ut hic non tam metuenda sit jactura meae laudis quam publicae studiorum utilitatis. Eandem religionem praestari velim in utroque indice : in quo quemadmodum fuerat antehac insigniter cessatum a typographis, non sine gravi lectoris incommodo, ita nunc magna contentione vigilatum est ut ea molestia demeretur studiosis. Istiusmodi seu temeritas seu negligentia quantam pestem quantanque calamitatem invexerit optimis disciplinis, et a nobis alias deploratum est satis, et cognitum compertunque plus satis. Qui unum quempiam privato affecit incommodo, in hunc injuriarum aut damni dati competit actio. Caeterum execratione publica digni sunt qui communibus omnium commodis officiunt, veluti qui fontes publicos inficiunt aut avertunt amnes aut vias corrumpunt λεωφόρους. Proinde cum omnibus publicis quae priscis sancta dicebantur, debetur religio quaedam, adeo ut horum violator detestabilis habeatur, tum praecipue libris summo sudore in publicam studiosorum, quacunque terra patet, utilitatem paratis. Habent enim studia peculiarem quandam religionem, cujus violatae injuria non ad unam urbem, sed ad universam orbem pertinet. Proinde quo sunt exsecrabiliores qui ob paululum lucelli corrumpunt contaminentque lucubrationes scriptorum, hoc plus laudis debetur typographis, qui magnis impendiis parique sudore huc incumbunt, ut optimos quosque auctores quam emendatissimos in lucem emittant.

Et Aldinae quidem officinae non omnino maligne respondit publicus orbis favor, quae praeter tot egregios scriptores nunc parturit omneis Galeni libros Graecos ; Joannes Frobenius cum idem moliatur apud Germanos, si non pari successu, certe non dispari studio, praeter famam invidia vitiatam haud ita multum metit e suis laboribus. Quin et illud nobis debet addere calcar ad sanctius tractandas bonas literas, quod hinc atque hinc exoriantur qui diverso quidem animo, sed simili pernicie eas funditus extinctum tendunt. Siquidem veteres hostes, qui jam olim cum hoc studiorum genere ἄσπονδον πόλεμον πολεμίζουσι, nova proferunt dogmata totum hunc orbis tumultum ex linguis ac politioribus literis ortum esse. Rursus altera pars postulat, ut omneis humanae disciplinae cedant Evangelio. Et utinam sic effloruisset Evangelica pietas, ut ad illius clarissimam lucem humanarum disciplinarum lucernae evanescerent ! Nunc disciplinas obsolescere video, pietatis vigorem succedere non video. In titulis nusquam non est obvia gratia et pax, in moribus non perinde facilis inventu. Quanto rectius erat huc totis nervis incumbere, ut posita dissidiorum rabie primum inter nos christiana concordia jungeremur, deinde theologiae studiorum reginae, veteres pedisequas, linguarum peritiam et elegantioris literaturae cognitionem reconciliemus.

Bene vale, lector, et fruere.

Basileae XVI. Calend. Februa. Anno a Christo nato M.D.XXVI

Index Adagiorum