Epistola 1

Liminaria Erasmus Roterodamus ad candidum lectorem de secunda chiliadum suarum aeditione

Futurum auguror, candidissime lector, ut simul atque nasutior aliquis viderit hoc Adagiorum opus jam tertium in lucem exiisse, cavilletur Bacchum apud poetas non nisi bis natum esse, librum hunc iterum atque iterum renasci. Sed quid tandem est, obsecro, flagitii, cum serpentes et insecta quaedam saepius in anno senectam exuant quasique renascantur, si liber item subinde novus prodeat, modo castigatior, elimatior, locupletior ? Etenim si in animantium genere quae quinos aut ternos edunt catulos, ob numerosiorem fetum partum ejicere solent rudem etiamnum et informem, quem postea lambendo fingant et absolvant, cur in tot proverbiorum milibus exemplum naturae dubitemus sequi ? Praesertim cum hoc sibi permiserint summates illi ac vere literarum proceres, Aristoteles in Rhetoricis et Ethicis, M. Tullius et Quintilianus in dicendi praeceptis, Origenes in enarratione mystici epithalamii, divus Hieronymus in Abdiae sacri vatis enarratione, ut Senecam interim, Tertullianum et Boethium omittam, cumque his complures alios probatissimos scriptores, qui non veriti sunt superiorem aeditionem nova vel corrigere vel vincere. Ego vero qui nihil omnino sum ad illos, cur non idem mihi faciendum existimem, primum in re non perinde seria, deinde in hoc argumenti genere, cujus ea natura est, ut quotidiana lectione vel crescat vel elimetur praesertim emergentibus in dies in lucem novis veterum monumentis ? Quid si forte fortuna reperta fuerint quae de proverbiis scripsit Clearchus, quae Aristoteles, quae Chrysippus, quae Didymus, num pudore prohibebor quominus ex eorum commentariis nostras has Chiliades denuo vel copiosiores emittam vel castigatiores ? Utinam haec mens esset caeteris quoque scriptoribus ad hunc modum subinde seipsos vincere. Quo quidem victoriae genere Plato negat aliud esse pulchrius. Et placuit et profuit prima illa qualiscumque praecipitatio verius quam aeditio. Multo magis placuit secunda vel hoc argumento, quod intra triennium toties opus illud formulis excusum est tum apud Italos tum apud Germanos, non absque meo sane dolore quod antevertissent, ut qui jam tum summis vigiliis hanc tertiam aeditionem adornarem. In qua quoniam rursum meipsum superavi, multo magis etiam placituram confido. Certe novum videri non debet, cum hoc ipsum in ipso statim operis vestibulo fuerim testatus.

Sed hujus rei judicium omne penes lectorem esto. Ego quicquid est simpliciter fatebor. Decet hominem germanum ingenue tum facere tum dicere. In prima siquidem apud Parisios aeditione, quae plus quam tumultuaria fuit, argumentum prorsus imposuit juveni. Existimabam negotium esse levioris operae, cum ipsa re compererim non aliud esse scripti genus aeque laboriosum, et deerat Graecorum codicum supellex, sine qua de proverbiis velle conscribere nihil est aliud quam sine pennis, ut ait Plautus, velle volare. Porro cum iterum pararem aeditionem apud Venetos, haud tum quidem ignorabam argumenti suscepti pondus ac difficultatem, sed tamen totum hoc negotium intra menses plus minus octo confectum est et tantum laborum, quantum non unum requirat Herculem, uni homuncioni erat exhauriendum. Supersunt qui possint refellere, si quid mentiar, Aldus Manutius, in cujus aedibus opus hoc simul et elaboratum a nobis et illius formulis excusum est, Iohannes Lascaris, tum regis Gallorum orator, Marcus Musurus, Baptista Egnatius, Hieronymus Aleander cumque his alii complures, quibus testibus laboris hoc a nobis desudatum est. At quamobrem hic quoque praecipitarim evulgationem, abunde mihi ratio reddita est in primo tertiae chiliadis proverbio. Quod si non multum laudis promeritus esse videor, certe veniam dabunt et parum aequi, si primus ille partus Adagiorum rudior fuit, cum primus apud Latinos argumentum hoc attentarim, et vel juxta proverbium συγγνώμη τῷ πρωτοπείρῳ .

Jam in altera aeditione quantum mihi tribuendum sit eruditionis aut eloquentiae per me quidem suo quisque animo aestimet licebit. At illud vel ipsa tamen res, opinor, indicat me tum diligentia tum copia longo praecurrere intervallo non Latinos modo, verumetiam Graecos. De his loquor, quorum extent in hoc genere commentarii. Nihil enim extat praeter jejunam congeriem Zenobii, jejuniorem Diogeniani et hac rursum jejuniorem Plutarchi, si modo non fallit inscriptio ; tum Apostolii Byzantii copiosiorem aut (ut verius dicam) numerosiorem aliquando, sed omnibus his et indoctiorem et mendosiorem. Nam quod Hesychius Alexandrinus praefatione sua pollicetur se copiosius explicaturum adagia, quae Diogenianus nuda modo recensuisset, res ipsa clamitat non esse ejusdem auctoris prologum ac librum, cum ille copiam polliceatur, in hoc reperias omnia τοῦ παττάλου γυμνότερα. Post haec et locupletior mihi contigit bibliotheca et otii plusculum, idque mira quadam ac prope incredibili benignitate viri vel potius herois omnium seculorum memoria digni Gulielmi Warami, archiepiscopi Cantuariensis, totius Angliae primatis, immo totius orbis, si quis hominem suis aestimet virtutibus. Cujus laudes si quis conetur meritis prosequi praeconiis, pluribus opus foret chiliadibus quam quibus Adagia sumus complexi, et longius extenderetur decorum illius catalogus quam numerus proverbiorum. Verum id nec hujus est loci nec illius patiatur modestia, quae sola in illo poene, ut ita dicam, immodesta est et nimia. Qui cum modis omnibus sit maximus, tamen hoc nomine praecipue magnus videtur, quod ipse solus magnitudinem suam non agnoscit, ut haec ipsa sit illius summa laus, quod cum meritis suis omnem superet laudem, haud tamen ullam quantumvis moderatam laudem admittat. Sed ut quod ad institutum proprie pertinet dicam, hic vir in tantis negotiorum fluctibus, quibus undique tunditur, tum his plane ferreis temporibus, quibus usqueadeo bellorum incendiis ubique terrarum fervent, perstrepunt, miscentur omnia, ut nec in Italia bonarum parente literarum ullus bonis literis vel honos sit vel locus, solus tamen tristes Camenas non respicit solum, verumetiam praemiis excitat, liberalitate demeretur, comitate allicit, benignitate retinet, humanitate fovet, auctoritate sua tuetur, splendore ornat atque illustrat. In summa modis omnibus singularem quendam agit Mecoenatem in omneis, quos animadverterit egregiam eruditionem cum integritate morum copulasse. Inter quos me quoque, licet omnium extremum, et candidatum magis hujus laudis quam possessorem, ita complexus est, ut quicquid in tam multis orbis proceribus Romae reliqueram, in uno mihi viderer repperisse.

Hujus igitur adjutus et excitatus beneficentia proverbiorum commentarios denuo sub incudem revocavi totoque opere a capite, quod dici solet, ad calcem usque recognito primum typographorum errata, quae sane non pauca deprehensa sunt, emendaui. Ad haec complusculis locis, ubi Graecorum verborum interpretationem alio properans omiseram, quandoquidem id a multis desiderabatur, addidi. Praeterea quae nudiora videbantur, ex non passim obviis auctoribus aliquanto reddidi locupletiora. Deinde nomenclaturas auctorum, quae tum aut non succurrebant aut non vacabat asscribere, passim adjunxi. Denique sunt in quibus a meipso dissentio (cur enim dissimulem ?) et ingenue sequor laudatum a laudatissimis viris proverbium, δεύτερον ἀμεινόνων. Nonnulla velut ex adagiorum ordine mouimus quae praeter meritum a collectoribus vel oscitantibus vel ambitiosis ascita videbantur. At rursus novorum adagiorum mediocrem numerum centuriis adjecimus, ut ex his et aliis auctariis ad superioris magnitudinem voluminis plus quam quarta pars accesserit.

Habes igitur, optime lector, idem Adagiorum opus aut si mauis aliud, sed tamen et emendatius et locupletius atque omnino, ni fallor, melius. Omneis Musas habeam iratas, nisi haec Chiliadum instauratio haud multo minoribus vigiliis mihi constitit quam superior aeditio. Quae quantis constiterit, ne credat quidem fortasse nisi qui periculum fecerit. Verum quandoquidem hoc intriveram, ut rusticorum proverbio dicitur, mihi fuit exedundum. Sive mea temeritate memet in hos labores conjeci, stultitiae poenas dedi ; sive fatis huc natus sum, quid oportuit θεομαχεῖν ? Quod si quam ex his meis sudoribus vel utilitatem capient vel voluptatem ii, quibus bonae literae cordi sunt, haud me poenituerit operae. Sat praemii fuerit, nimirum assecuto quod unum spectabam. Quod si gratus et candidus lector gratiae quoque nonnihil aut laudis deberi putabit, id totum in duos illos Mecoenates meos partiatur, Gulielmum Montioium, inclutum Britannici regni baronem, et Archiepiscopum Cantuariensem, quorum alteri sortem, alteri usuram et accessionem Chiliadum acceptam ferri par est.

Bene vale καὶ ὄναιο, quisquis es, nostrarum studiosus lucubrationum.

Londini Nonis Januariis. Anno. M.D.XIII.

Index Adagiorum